ITEM IN FERIA V MISSA AD UESPERUM
SECRETA. Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur: per dominum. [GeV 391]
Uere dignum et iustum est. Per Christum dominum nostrum. Quem in hac nocte inter sacras aepulas increpantem mens sibi conscia traditoris ferre non potuit, sed apostolorum derelicto consortio sanguinis praedum a ludeis accepit, ut uitam perderet quam distraxit. Caenauvit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu saluatoris exiturus accepit, ut saginatum cybo maior poena constringeret, quem nec sub praemia pietas ab scelere reuocaret. Patitur itaque dominus noster Iesus Christus filius tuus cum hoste nouissimo participare conuiuium, a quo se nouerat continuo traditurum, ut exemplum innocenciae mundo relinqueret et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret. Pascit igitur mitis deus barbarum ludam et sustinet in mensam crudelem conuiuam, donec se suo laqueo perderet qui de magistri sanguine cogitaret. O dominum per omnia patientem! O agrium inter suas aepulas mitem! Adhuc cybum eius ludas in ore ferebat, et ad lanianda membra eius Iudeos carnifices aduocabat. Sed filius tuus dominus noster tamquam pia hostia et immolari se tibi pro nobis patienter permisit et peccatum quod mundus commiserat relaxauit. Per ipsum te, domine, supplices depraecamur, supplici confessione dicentes. [GeV 392]
Infra canone ut supra.
POST COMMUNIONEM. Concede, quaesumus, domine ut perceptum noui sacramenti mysterium et corpore senciamus et mente: per. [GeV 393]
Ad POPULUM. Praesta, quasumus, domine, ut sicut de praeteritis ad nouam transimus, ita uetustate deposita sanctificatis mentibus innouemur: per. [GeV 394]