Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
11524801

Odwiedza nas 271 gości oraz 0 użytkowników.

ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

ORDO AGENTIBUS PUBLICAM PAENITENCIAM

 

Egreditur paenitens de loco ubi paenitentiam gessit, et in gremio praesentatur aeclesiae prostrato omni corpore in terra. Et postolat in his uerbis diacomis: [GeV 352]

 

Adest, o uenerabilis pontifex, tempus acceptum, dies propitiationis diuine et salutis humane, qua mors interitum et uita accepit aeterna principium, quando in vinia domini sabaoth sic nouorum plantatio facienda est, ut purgetur et curatio uetustatis. Quamuis enim a diuitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis uacet, nunc tamen et largirflor est per indulgentiam remissio pec­catorum et cupiosior per gratiam adsumptio renascentum. Augemur regenerandis, crescimus reuersis. Lauant aquae, lauant lacrimae. Inde gaudium de adsumptione uocatorum, hinc laeticiae de absolu­tione paenitencium. Inde est quod supplex tuus, postea quam in uarias formas criminum neclecto mandatorum caelestium et morum inprobabilium transgressione caecidit, humiliatus atque prostratus prophetica ad deum uoce clamat dicens: Peccaui, impie egi, iniqui­tatem feci, miserere mei domine, euangelicam uocem non frustratoria aure capiens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Mand<uc>auit, sicut scriptum est, panem doloris, la­crimis stratum rigauit, cor suum luctu, corpus adflixit ieiuniis, ut animae suae reciperet quam perdiderat sanitatem. Unicum itaque est paenitentiae suffragium, quod et singulis prodest et omnibus in commune succurrit. Hic ergo, dum ad paenitudinis actionem tantis excitatur exemplis, sub conspectu ingemiscentis aeclesiae, uenera­bilis pontifex, protestatur et dicit: Iniquitates meas ego agnosco et delictum meum contra me est semper. Aueirte faciem tuam a pec­catis meis, domine, et omnes iniquitates meas dele. Redde mihi laeticiam salutaris tui et spiritu principale confirma me. Quo ita supplicanti et misericordiam dei adflicto corde poscenti, redintegra in eo apostolicae pontifex, quicquid diabulo scindente corruptum est, et orationum tuarum patrocinantibus meritis per diuinae reconciliationis gratiam fac hominem proximum deo, ut qui antea in suis peruersitatibus displicebat, nunc iam placere se domino in re­gione uiuorum cum deuicto mortis suae auctore gratuletur: per dominum. [GeV 353]

 

Post hoc admonitur ab episcopo sine alio sacerdote, ut quod paenitendo diluit, iterando non reuocet. Inde uero has dicit orationes sacerdos super eum: [GeV 355]

 

Adesto, domine, supplicationibus nostris, et me qui etiam miseri­cordiam tuam primus indigeo, clementer exaudi ut quem non electio meriti sed dono gratiae tuae constituisti operis huius ministrum; da fiduciam tui muneris exequendi et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare: per. [GeV 356]

 

Praesta, quaesumus, domine, huic famulo tuo dignum paenitentiae fructum, ut ecclesiae tuae sanctae, a cuius integritate deuia- rat peccando, admissorum ueniam consequendo reddatur innoxius: per dominum. [GeV 357]

 

Deus humani generis benignissime conditor et misericordissime formator, qui hominem inuidia diabuli ab aeternitate deiectum unici tui <filii> sanguine redemisti: uiuifica itaque quem tibi nullatenus mori desideras, et qui non derelinquis deuium, adsume corruptum. Moueat pietatem tuam, quaesumus, domine, huius famuli tui lacrimosa suspiria. Tu eius medere uulneribus. Tu iacenti manum porrige salutarem, ne aeclesia tua aliqua sui corporis porcione uastetur nec grex tuus detrimentum susteneat, ne de familiae tuae damno inimicus exultet, ne renatum lauacro salutari mors secunda possedeat. Tibi ergo, domine, supplices praeces, tibi fletum cordis effundimus. Tu parce confitenti ut imminentibus paene sen- tenciae quae futuri iudicii te miserante non incedat. Nesciat quod territ in tenebris, quod stridit in flammis, atque ab erroris uia ad iter reuersus iusticiae nequaquam ultra nouis uulneribus saucietur, sed integrum sit ei atque perpetuum et quod gratia tua contulit et quod misericordia reformauit: per. [GeV 358]