FERIA IIII EBDOMADA VI
Omnipotens sempiterne deus, qui Christi tui beata passione nos reparas, conserua in nobis opera misericordiae tuae, ut in huius caelebritate mysterii perpetua deuotione uiuamus: per. [GeV 344]
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut sicut in condempnatione filii tui salus omnium fuit piaculus perfidorum, ita et per misericordiam tuam communis sit cultus iste credentium: per. [GeV 345]
SECRETA. Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis affectibus consequamur: per. [GeV 346]
POST COMMUNIONEM. Caelestis doni benedictione praecepta supplices te, domine, depraecamur, ut hoc idem nobis semper et sacramenti causa sit et salutis: per. [GeV 347]
AD POPULUM. Auxiliare, domine, populo tuo, ut sacris et deuo- tionem proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertingat te docere consortium: per. [GeV 348]