FERIA II EBDOMADA VI
Reminiscere miserationum tuarum, domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium: per dominum nostrum. [GeV 334]
Excita, domine, tuorum corda fidelium, ut sacris intenta doctrinis et intellegant quod sequantur et sequendo fideliter ad- praehendant: per. [GeV 335]
SECRETA. Respice, domine, propicius sacra mysteria quae gerimus, et quod ad nostra euacuanda periudicia misericors prouidisti, uitam nobis tribue fructificare perpetuam: per. [GeV 336]
POST COMMUNIONE<M>. Sancta tua nos, domine, quaesumus, et uiuificando semper renouent et renouando uiuificent: per. [GeV 337]
AD POPULUM. Populum tuum, domine, quaesumus, toto corde conuerte, quia quos defendis etiam delinquentes, maiore pietate tueris et sencera mente deuotos: per. [GeV 338]