XXXIII
ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS
Quos acolyti inposita manu super eos dici debent.
Deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob, deus qui Moysi famulo tuo in monte Synai apparuisti et filios Israhel de terra Aegypti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuae, qui custudiret eos die ac nocte: te quaesumus, domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, ut similiter costodiat et hos famulos tuos et perducat eos ad gratiam baptismi tui. [GeV 291]
Ergo, maledicte diabule, recognusce sententiam tuam et da honorem deo uiuo et uero, et da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto, et recede ab his famulis dei, quia istos sibi deus dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis donum uocare dignatus est. Per hoc signum sanctae crucis, frontibus eorum quem nos damus, tu maledicte diabule numquam audeas uiolare. [GeV 292]
ITEM <SUPER> FAEMINAS. Deus caeli, deus terre, deus angelorum, deus archangelorum, deus prophetarum, deus martyrum, deus omnium bene uiuentium, deus cui omnis lingua confitetur caelestium terrestrium et infernorum: te inuoco, domine, ut has famulas tuas perducere et custodire digneris ad gratiam baptismi tui. [GeV 293]
Ergo maledicti ut supra.
ITEM SUPER MASCULOS. Audi, maledicte satanas, adiuratus per nomen aeterne dei et saluatoris nostri fili dei: cum tua uictus inuidia tremens gemensque discede. Nihil tibi sit commune cum seruis dei iam caelestia cogitantibus, renuntiatoribus tibi a saeculo tuo, et beate inmortalitatis victoris. Da igitur honorem adueniente spiritui sancto, qui ex summa caeli archae discendens, perturbatis fraudibus tuis, diuino fonte purgata pectora id est sanctificata deo templum et habitum perficiat, et ab omnibus paenitus noxiis praeteritorum criminum liberati serui dei gratias perenni deo referant semper et benedicant nomen eius sanctum in saecula saeculorum: per dominum nostrum Iesum Christum, qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem. [GeV 294]
ITEM SUPER FAEMINAS. Deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob, deus, qui tribus Israhel monuisti et Susanna de falso crimine liberasti: te supplex deprecor, domine, ut liberes et has famulas tuas et perducere eas digneris ad gratiam baptismi tui. [GeV 295]
Ergo maledicte ut supra.
ITEM SUPER MASCUI.OS. Exorcizo te, inmunde spiritus, in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut exeas et recedas ab his famulis dei. Ipse enim tibi imperat, maledicte, damnate, qui pedibus super mare ambulauit et Petro mergenti dexteram porrexit. [GeV 296]
Ergo maledicte sicut supra.
ITEM SUPER FAEMINAS. Exorcizo te, inmunde spiritus, per patrem et filium et spiritum sanctum, ut exeas et recedas ab his famulabus dei. Ipse enim tibi imperat, maledicte, damnate, qui ceco nato oculos aperuit et quatriduanum Lazarum de monumento suscitauit. [GeV 297]
Ergo maledicte ut supra.
SEQUITUR ORACIO QUAM SACERDOS DICI DEBET. Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor, domine, sancte pater omnipotens aeterne deus luminis et ueritatis, super hos famulos et famulas tuas, ut digneris eos inluminare lumen intellegentiae tuae. Munda eos et sanctifica; da eis scientiam ueram, ut digni efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui. Teneant firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut apti sint ad percipiendam gratiam tuam: per. [GeV 298]