FERIA SEPTIMA EBDOMADA V
Omnipotens sempiterne deus, qui per abstinentiam salutarem et corporibus nostris mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut pia ieiunantium precatione placatus et praesentia nobis subsidia prebeas et futura: per. [GeV 278]
Sanctifica<ta> hoc ieuinium tuorum corda fidelium, deus miserator, inlustra et quibus deuotionis praestas affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum: per. [GeV 279]
SECRETA. Sacrificia, domine, propensius ista restaurent, quae medicinabilibus sunt instituta ieiuniis: per. [GeV 280]
POST COMMUNIONEM. Supplices te rogamus, domine deus noster, ut sicut nos filii tui corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimonio, ita nos et diuinae nature eius facias esse consortes: per. [GeV 281]
AD POPULUM. Uisita, quaesumus, domine, plebem tuam et corda[s] sacris decata mysteriis pietate tuere peruigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat: per. [GeV 282]