FERIA IIII EBDOMADA QUARTA
Omnipotens sempiterne deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui ueniam praebis, miserire supplicibus, parce peccantibus: ut reatus nostri confessio indulgentiam ualeat percipere dilictorum: per dominum nostrum. [GeV 239]
Concede, misericors deus, ut sicut nos tribuis solemne tibi defferre ieiunium, sic nobis indulgentiae tuae praebe benignus auxilium: per. [GeV 240]
SECRETA. Accepta tibi sit, domine, nostrae deuotionis oblatio, quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam tuae consolationis obteneat: per. [GeV 241]
POST COMMUNIONEM. Sacramentorum benedictione saciati quaesumus, domine, ut per haec semper mundemur a uiciis: per. [GeV 242]
AD POPULUM. Da plebi tuae, domine, pie semper deuotionis affectum, ut quae praua sunt respuens sancta conuersatione firmetur et a peccatis libera nullis aduersitatibus adteratur: per. [GeV 243]