FERIA III EBDOMADA QUARTA
Da, nostrae summe conditionis repa<ra>tor, ut semper declinemus a malis et omne quod bonum est prumta uoluntate sectemur: per dominum. [GeV 234]
Exercitatio ueneranda, domine, ieiunia salutaris pupuli tui corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiat pascale mysterium et continuate deuotionis sumat augmentum: per. [GeV 235]
SECRETA. Purifica nos, misericors deus, ut aecclesiae tuae praeces, quae tibi grate sunt pia munera deferentis, fiant expiatis mentibus gratiores: per. [GeV 236]
POST COMMUNIONEM. Caelestia dona capientibus, quesumus, domine, non ad iudicium peruenire paciaris, quod fidelibus tuis ad remedium prouidisti: per. [GeV 237]
AD POPULUM. Populi tui, deus, institutor et rector, peccata quibus inpugnantur expelle, ut semper tibi placatus et tuo munimen sit securus: per. [GeV 238]