XXV
SECUNDA DOMINICA IN QUADRAGESIMA
Praesta nobis, omnipotens deus, ut quia uiciis subiacit nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet et potentia tuaeatur: per dominum. [GeV 163]
Praesta nobis, misericors deus, ut plagationem tuam promtis mentibus exoremus, et peccatorum ueniam consequentis a noxios liberemur incursibus: per. [GeV 164]
SECRETA. Ecclesiae tuae, domine, munera placatus adsume, quae et misericors offerenda tribuisti et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium: per. [GeV 165]
POST COMMUNIONEM. Refecti, domine, panae caelesti, ad uitam, quaesumus, nutriamur aeternam: per. [GeV 166]
AD POPULUM. Familiam tuam, quaesumus, domine, propitiatus inlustra, ut beneplacitis inherendo cuncta quae bona sunt mereatur accipere: per. [GeV 167]