XXIII
AD CONSUMANDUM DIACONATUS OFFICIA
Commune uotum communis oratio prosequatur, ut hii totius ecclesiae praece, qui in diaconatus ministerio praeparantur, laeuiticae benedictionis <ordine clarescant> et spiritali conuersatione praefulgentes gratia sanctificationis eluceant: per. [GeV 155]
SEQUITUR BENEDICTIO. Domine sanctae spei fidei gratia<e et> profectuum munerator, qui in caelestibus et terrenis angelorum minist<e>ri<i>s ubique dispositis, per omnia elimenta uoluntatis tuae defundas affectum: hos quoque famulos tuos nostri speciali dignare <inlustrare> aspecto, ut tuis obsequiis expediti sanctis altaribus ministri puri adcrescant; et indulgentiam puriores eorum gradu, quos apostoli tui in septinarium numerum beato Stephano duce adque praeuio sancto spiritu auctore elegerunt, digni existant; et uirtutibus uniuersis, quibus tibi seruire oportit, instructi conplaceant: per. [GeV 156]