XVIIII ISTE ORATIONES QUAE SEQUUNTUR PRIMA SABBATO IN MENSE
PRIMO SUNT DICENDAE ORATIONES ET PRECES IN XII LECTIONES MENSE PRIMA
Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec conuertantur et uiuant: debitam, quaesumus, peccatis nostris suspende uendictam et praesta propitius, ne dissimolatio comulet ultionem, sed potius per ieiunium emendatio prosit ad ueniam: per dominum nostrum. [GeV 134]
Omnium nostrorum, domine, quaesumus, ad te corda conuerte, et ab his quibus offenderis abstinentes non iram tuam sed misericordiam sentiamus: per. [GeV 135]
Ieiunia, quaesumus, domine, nos sacrata letificent, ut inbicillitate nostrae tribuantur auxilium et mentibus desideratus uirtutum succedat affectus: per dominum. [GeV 136]
Adesto, quaesumus, omnipotens deus, ad ieiunio corporali mentem nostram operibus tuorum refice mandatorum: per dominum. [GeV 137]
Da nobis obseruantiam, domine, legitimam deuotione perfectam, ut cum refrenatione carnalis alimoniae sancta tibi conuersatione placeamus: per. [GeV 138]
Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam subpliciter exoramus, ut piae ieiunantium precatione placatus et temporalia subsidia nobis tribuas <et> aeterna: per. [GeV 139]