FERIA SEXTA
Huius nobis parsimoniae, quaesumus, domine, praebe mensu ram, ut quod licentiae carnis auferimus, salutare nobis fructum mentis adquirat: per. [GeV 124]
Da, quaesumus, nobis, omnipotens deus, ieiuniorum magnificae sacramenti et dignae semper tractare mysteria et conpetenter honorare primordia: per. [GeV 125]
SECRETA. Suscipe, quaesumus, domine, deuotorum munera famulorum et tuis diuinis purifica seruientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes: per dominum. [GeV 126]
POST COMMUNIONEM. Praesta, quaesumus, domine, spiritalibus gaudiis nos replere, ut quae actu gerimus, mente sectemur: per. [GeV 127]
AD POPULUM. Plebs tua, domine, quaesumus, benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet et obtata repereat: per. [GeV 128]