FERIA QUARTA
Praecamur, omnipotens deus, ut de transituriis operibus abstenentis ea potius operemur, quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas: per dominum. [GeV 119]
Pacem nobis tribuae, domine, quaesumus, mentis et corporis, ut per ieiunium nostrae fragilitatis et manifesti subieceantur hostis et inuisibilis excludantur: per. [GeV 120]
SECRETA. Sacrificia, domine, propitius ista nos saluent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis: per. [GeV 121]
POST COMMUNIONEM. Tuorum nos, domine, largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis, et renoua sempiternis: per. [GeV 122]
AD POPULUM. Da, quaesumus, domine, populis christianis et quos prouidentur agnuscere et [ad] caelesti munus diligere quod frequentant: per. [GeV 123]