XVIII.
ORATIONES ET PRAECES DOMINICA IN QUADRAGENSIMA
INCOANTIS INICIUM
Concede nobis, omnipotens deus, ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum et affectus eius digna conuersatione sectemur: per. [GeV 104]
Omnipotens sempiter<ne> deus, qui nobis in obseruatione ieiunii et aelimosinarum semine posuisti nostrorum remedia peccatorum, concide nos opere mentis et corporis semper tibi esse deuotos: per. [GeV 105]
SECRETA. Sacrificium, domine, quadragesimali initii sollemniter immolamus te, domine, depraecantes, ut cum aepularum restrictione carnalium a noxiis quoque uoluptatibus temperemur: per. [GeV 106]
POST COMMUNIONEM. Praesta nobis, omnipotens deus, ut uiuifi cationis tuae gratiam consequentis in eius munere semper gloriemur: per. [GeV 107]
AD POPULUM. Super populum tuum, domine, quaesumus, benedictio cupiosa discendat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur: per dominum nostrum. [GeV 108]