MENSE DECEMBRI. XLIII. IN IEIUNIO MENSIS DECIMI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE DECEMBRI. XLIII.
IN IEIUNIO MENSIS DECIMI

Deus, qui singulis quibusque conpetenter aptanda temporibus sempiterno cernis intuitu: da nobis, quaesumus, ut cum rerum uicissitudine mundanarum ad bona quoque perpetua piae deuotionis crescamus accessu [Ver 1294]

Dies nostros, domine, placatus intende; et quos praesenti cursu multiplicas, iustis operibus redde fecundos [Ver 1295]

Aeclesiae tuae, domine, munera placatus adsume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium [Ver 1296]

Uere dignum: quia per ea quae conspiciuntur instruimur, quibus modis ad inuisibilia tendere debeamus. Denique commonemur anni docente successu, de praeteritis in futura et ad nouitatem uitae de uetustate transire; ut terrenis sustentationibus expediti, caelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem, et per eum ciuum, qui beneficiis praerogatur alternis, perueniamus ad uictum sine fine mansurum [Ver 1297]

Tuorum nos, domine, largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis, et renoua sempiternis [Ver 1298]

Diuersis plebs tua, domine, gubernata subsidiis et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura; ut transeuntium rerum necessaria consolatione foueant, et fiducialius ad aeterna contendat [Ver 1299]

 

  1. ITEM ALIA


Cognoscimus, domine, tuae circa nos clementiae largitatem. Et ideo fiducialius inploramus, ut, quos pascere non desistis inmeritos, et digne tibi seruire perficias, et donis uberioribus prosequaris [Ver 1300]

Da, quaesumus, domine, nostris effectum ieiuniis salutarem, ut castigatio carnis adsumpta ad nostrarum uegetatione transeat animarum [Ver 1301]

Suscipe, domine, sacrificium, cuius te uoluisti / dignanter immolatione placari, et presta, quaesumus, ut huius operatione mundati bene placitum tibi nostrae mentis offeramus affectum[Ver 1302]

Uere dignum: qui nos tamquam nutrimentis instituens paruulorum, dispensatis mentis et corporis alimentis per humanorum foues crementa prouectuum, donec inmortalem satietatem, pro nostro quisque modulo, finita mortalitate capiamus [Ver 1303]

Mysteriis tuis, domine, ueneranter adsumptis quaesumus, ut contra nostrae condicionis errorem et contra diabolicas armemur insidias [Ver 1304]

Sit plebi tuae, domine, continuata defensio diuini participatio sacramenti: ut carnalibus uitiis non teneatur obnoxia; ut spiritali delectatione sit libera; ut maiestati tuae plena sit deuotione subiecta; ut saluationem mentis et corporis et incessabiliter expetet, et adfluenter accipiat [Ver 1305]

III. ITEM ALIA

Supplices, domine, te rogamus, ut fructum terrenorum commodis sufficienter adiuti, ad te omnium proficiamus auctorem [Ver 1306]

Cordibus nostris, quaesumus, domine, benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus temperamus, ita sensos quoque nostros a noxio retrahamus excessu [Ver 1307]

Huius nobis parsimoniae, quaesumus, domine, praeue mensuram; ut quod licentiae carnis auferimus, salutarem nobis fructum mentis adquirat [Ver 1308]

Subde tibi nostras, quaesumus, domine, uoluntates; ut semper et fide, quae praecipis, et actione sectemur [Ver 1309]

Praecamur, omnipotens deus, ut de transitoriis opibus ea potius operemur, quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas [Ver 1310]

Pacem nobis tribue, domine, mentis et corporis, ut nostrae fragilitati et manifesti subiciantur hostes, et inuisibiles excludantur [Ver 1311]

Presta, domine, quaesumus, ut dicato muneri congruentem nostrae deuotionis offeramus affectum [Ver 1312]

Uere dignum: quoniam salubri meditante ieiunio necessaria curatione tractamus, et per obseruantiae conpetentis obsequium de perceptis grati muneribus de percipiendis efficimur gratiores; ut non solum terrena fertilitate laetemur, sed natiuitatem panis aeterni purificatis suscipiamus mentibus honorandam [Ver 1313]

Sumpsimus, domine, celebritatis annuae uotiua sacramenta. Presta, quaesumus, ut et temporalis uitae nobis remedia praeueant et aeternae [Ver 1314]

Tuere, domine, plebem tuam, et sacram sollemnitatem recolentem caelestis gratiae largitate prosequere; ut uisibilibus adiuta solaciis, ad inuisibilia bona promptius incitetur [Ver 1315]

  1. ITEM ALIA

Da nobis, quaesumus, domine, firmitatem religionis et pacis, ut quanto tibi deuotius famulamur, tanto diebus nostris prospera cunctaque succedant [Ver 1316]

Respice, domine, propitius ad pleuem tuam; et quam diuinis tribuis profiteri sacramentis, ab omnibus absolue peccatis [Ver 1317]

Succurre, domine, quaesumus, populo tuo, et nullum sequi patiaris errorem, quem tuae uis conplicem fieri ueritatis [Ver 1318]

Quaesumus, omnipotens deus, aeclesiae tuae tempora clementi gubernatione dispensa; ut cum sollemnitatum multiplicatione sanctorum et intellectum rerum caelestium capiat et profectum [Ver 1319]

Presta, quaesumus, domine, spiritalibus gaudiis nos repleri, ut quae actu gerimus, mente sectemur [Ver 1320]

Offerimus tibi, domine, munera supplicantes, ut quae subditis “piis” celebramus officiis, plenis affectibus exsequamur [Ver 1321]

Uere dignum: qui non solum ineffabilis in excelsis, sed etiam inmensus probaris in minimis. Nam cum filius tuus dominus noster Iesus Christus mundum diceret uniuersum in suum nomen esse cessurum, quis non ueluti putaret absurdum ? quis, cum fieri uideat, neget esse diuinum? Cernensque promissa conpleri, merito secutura non dubitet, quae pariter praedicata sunt esse uentura. Sicut autem beatiores illi qui nondum apparentia crediderunt, ita nos et inexcusabiliores, si nec experta fateamur; et nihilominus gratiores exsistimus, si quae manifestata non sunt, confidimus adfutura [Ver 1322]

Refecti uitalibus alimentis quaesumus, domine: quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur [Ver 1323]

Super populum tuum, domine, quaesumus, benedictio copiosa descendat, indulgentia ueniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur [Ver 1324]

  1. ITEM ALIA

Esto, domine, propitius pleui tuae, et temporali consolatione non deseras, quam uis ad aeterna contendere [Ver 1325]

Sacrificiis praesentibus, domine, quaesumus, intende placatus, ut et deuotioni nostrae proficiant et saluti [Ver 1326]

Uere dignum: qui non solum peccata dimittis, sed ipsos etiam iustificas peccatores; et reis non tantum poenam relaxas, sed donas et praemia [Ver 1327]

Presta, quaesumus, domine deus noster, sacramentum hoc in aecclesiis tuis indiffidenter intellegi, ut unus Christus in dei adque hominis ueritate nec a nostra diuisus natura, nec a tua descretus adoretur essentia: per Christum dominum nostrum [Ver 1328]

Laudent te, domine, ora nostra, laudet anima, laudet et uita; et quia tui muneris est quod sumus, tuum sit omne quod uiuemus: per Christum dominum nostrum [Ver 1329]

Suscipite, uenerabiles martyres, etsi indigni cultoris officium et uota totius populi praecantis adtendite; ut qui de uestrorum meritorum estes remuneratione securi, sitis de nostrorum criminum remessione sulliciti [Ver 1330]

  1. INCIPIT BENEDICTIO FONTES

Praecem tibi fundimus, domine, rerum genitor aeternae, omnipotens deus, cuius spiritus ferebatur super aquas, cuius oculi excelsi aspexerunt super Iordanen fluuium, dum tinguiret Iohannes in paenitentia confitentes peccata sua. Ideoque petimus sanctam gloriam tuam, ut sit absconsa manus tua in hanc aquam; ut emundes et purifices interiorem hominem, qui baptizabitur ex ea, et mortiferis delectis renascatur ac reuiuiscat per hominem nouum, creatum in Christo Iesu: cum quo uiues et regnas in unitate spiritus sancti in saecula [Ver 1331]