MENSE DECEMBRI. XLII.
IN NATALE INNOCENTUM
Deus, qui bonis tuis infantum quoque tui nescia sacramenti corda praecedes: tribue, quaesumus, ut nostrae conscientiae fiduciam non habentes, indulgentia semper copiosa praeueniat [Ver 1284]
Suscipe, domine, quaesumus, deuotorum munera famulorum; et tuis diuinis purifica seruientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes [Ver 1285]
Uere dignum: praetiosis enim mortibus paruolorum, quos propter filii tui domini nostri et saluatoris infantiam bestiali saeuitia Herodes funestus occidit, inmensa clementiae tuae dona cognoscimus. Fulget namque magis sola gratia quam uoluntas, et clara est prius confessio quam loquella; ante passio quam membra passionis exsisterent; testes Christi, qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas, cum pro suo nomine trucidatis etiam nescientibus meritum gloriae perire non patitur, sed proprio cruore perfusis et salus regenerationis expletur, et inputatur corona martyrii [Ver 1286]
Hodiernae sollemnitatis effectum sumpsimus, domine, gaudia magna de paruis, suppliciter exorantes, ut hanc abundantiam in nostra quoque saluatione defendas [Ver 1287]
Laetetur semper aeclesia tua, domine, tuorum celebritate sanctorum et misericordiae tuae iugiter experiatur effectum, quo et fragilitas humana subsistat, et diuina supplici redemptio non negetur [Ver 1288]
- ITEM ALIA
Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis: da nobis, quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui filio tuo domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes [Ver 1289]
Adesto, domine, muneribus Innocentum festiuitate sacrandis, et presta, quaesumus, ut eorum sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicatam ueneramur infantiam [Ver 1290]
Uere dignum: audiuimus etenim profetam dicentem, quod Rachel plorans filios suos noluerit consolari, quia non sunt. Maerebat ergo, quod de eius subule non uenirent, qui tanto sunt munere coronati. De Liae quippe sunt stirpe progeniti, quorum diuina gratia praeuenit et sensum, intellegentiam passio, et martyrii palma mirabilis praecessit aetatem; ut etiam ueneranda nostri saluatoris infantia coetaneis testificationibus exsisteret gloriosa [Ver 1291]
Annuae, quaesumus, omnipotens deus, ut sicut eos, quorumnatalicia recensemus, per tuam gratiam bene placitos fecit aetas exitu, sic nos tuae pietati salutaris humilitas prestet acceptos [Ver 1292]
Tribue, domine, quaesumus, fidelibus tuis: ut, sicut ait apostolus, non efficiantur pueri sensibus, sed malitia innoxii repperiantur et paruuli: ut martyres festiuitatis hodiernae, quos meritis aequare non possunt, mentis simplicitate sectentur [Ver 1293]