Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
11525580

Odwiedza nas 153 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE DECEMBRI. XL. VIII KALENDAS IANUARIAS. NATALE DOMINI ET MARTYRUM PASTORIS BASILEI ET IOUIANI ET UICTORINI ET EUGENIAE ET FELICITATIS ET ANASTASIAE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE DECEMBRI. XL.
VIII KALENDAS IANUARIAS. NATALE DOMINI
ET MARTYRUM PASTORIS BASILEI ET IOUIANI ET UICTORINI ET EUGENIAE ET FELICITATIS ET ANASTASIAE

Deus, qui in humanae substantiae dignitate et mirabiliter condedisti et mirabilius reformasti: da, quaesumus, nobis Iesu Christi filii tui “eius” diuinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps [Ver 1239]

Da nobis, quaesumus, omnipotens et misericors deus, et sempiterne pater, ut natiuitatis domini nostri Iesu Christi sollemnia, quae praesentibus officiis praeuenimus, sic noua sint nobis, et continuata permaneant; sic perpetua perseuerent, ut pro sui miraculo noua semper exsistant [Ver 1240]

Uere dignum: quoniam quidquid christianae professionis deuotione celebratur, de hac sumit sollemnitate principium et in huius muneris mysterio continetur. Hoc in ipsis generis humani parentibus declaratum est, apostolo praetestante cum de primis hominibus loqueretur: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in aeclesia. Hoc patriarchae diuersis actionibus et uocibus signauerunt. Hoc illa legis obseruantia figuralis adseruit. Hoc praedixerunt cunctorum praeconia profetarum. In hoc cerimoniarum ueterum plenitudo est. In hoc praesens caelestium ministratio gratiarum. In hoc bonorum pollicitatio futurorum. In quo, dum manifestissimae conprobantur quae fuerant praedicta conpleri, rationabiliter credimus et prudenter, quae promittuntur esse uentura [Ver 1241]

Da nobis, quaesumus, domine deus noster, ut qui natiuitatem domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus, dignis conuersationibus ad eius mereamur pertinere consortium [Ver 1242]

Largire, quaesumus, domine, famulis tuis fidei et securitatis aumentum; ut qui de natiuitate domini nostri tui filii gloriantur, et aduersa mundi te gubernante non sentiant, et quae temporaliter celebrare desiderant, sine fine percipiant [Ver 1243]


  1. ITEM ALIA

Deus, qui per beatae sacrae uirginis partum, sine humana concupiscentia procreatum, in filii tui membra uenientes paternis fecisti praeiudiciis non teneri: presta, quaesumus, ut huius creaturae nouitate suscepti, uetustatis antique contagiis exuamur [Ver 1244]

Uere dignum: ecce enim, sicut per os locutus est profetarum, uirgo in utero accepit et peperit filium et uocamus nomen eius Emmanuhel et nobiscum deus est: quia uerbum caro factum habitauit in nobis. Ecce puer natus est nobis, paruulus datus est nobis; et factus est principatus, cuius potestas super humeros eius; et uocabitur admirabilis, consiliarius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis super solium Dauid et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret amodo et usque in sempeternum. In quibus omnibus euidenter deum hominemque cognoscimus, qui suscipiendo quod nostrum est, dignatus est nobis conferre quod suum est. Unde profusis gaudiis [Ver 1245]

III. ITEM ALIA

Munus populi tui, domine, placatus intende, quo non altaribus tuis ignis alienus, nec inrationabilium cruor effunditur animantum; sed sancti spiritus operante uirtute sacrificium iam nostri corpus et sanguis est ipsius sacerdotis [Ver 1246]

Uere dignum: hoc praesertim die, quo ipsum salutis nostrae sacramentum in lucem gentium reuelasti, et ab uteri uirginalis arcano ineffabili editione promisisti: erigens nobis cornum salutis in domo Dauid pueri tui, ad dandam scientiam salutis populo tuo in remissionem peccatorum eorum, per uiscera misericordiae tuae, in quibus uisitauit nos oriens ex alto. Benedictus, qui uenit in nomine domini; qui tamquam sponsus procedens de talamo suo deus dominus et inluxit nobis, ut nos de tenebris et umbra mortis regnum perpetuae lucis “aeternae” efficeret. Unde profusis [Ver 1247]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui in domini nostri Iesu Christi filii tui natiuitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare: da nobis, quaesumus, in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit [Ver 1248]

Grata tibi sit, domine, quaesumus, hodiernae festiuitatis oblatio; ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inueniamur forma, in quo tecum est nostra substantia [Ver 1249]

Uere dignum: tuae laudis hostiam iugiter immolantes, cuius figuram Abel iustus instituit, agnus quoque legalis ostendit, celebrauit Abraham, Melchisedehaec sacerdos exhibuit, sed uerus agnus et aeternus pontifex hodie natus Christus impleuit. Unde profusis [Ver 1250]

Concede, quaesumus, domine deus noster, ut qui ad destructionem diaboli et remissionem natus est hodie peccatorum, et a culparum subreptione nos expiet, et ab hostium incursione defendat [Ver 1251]

Da, quaesumus, domine, populo tuo inuiolabilem fidei firmitatem; ut qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in ueritate nostri corporis natum de matre uirgine confitentur, et a praesentibus liberentur aduersis, et mansuris gaudiis inserantur [Ver 1252]

  1. ITEM ALIA

Da nobis, omnipotens deus, ut sicut adoranda filii tui natalicia praeuenimus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes [Ver 1253]

Tanto nos, domine, quaesumus, promptiore seruitio haec praecurrere concede sollemnia, quanto in his constare principium nostrae redemptionis ostendis [Ver 1254]

Uere dignum: sollemnitas enim, domine, caelestis pacis ingreditur. Quaesumus, ut per eam gratiam, per quam tibi reconciliatus est mundus peccatorum remissione cunctorum, nos quoque delictis omnibus expiati remediis tuae pietatis aptemur; et mysterium, quod extitit mundo salutare, principalis recordatione muneris adsequamur [Ver 1255]

Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, uirtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur [Ver 1256]

Benedictio tua, domine, super populum supplicantem copiosa descendat: ut qui te factore conditus, te est reparatus auctore, te iugiter operante saluetur [Ver 1257]

  1. ITEM ALIA

Deus, qui restaurationem condicionis humanae mirabilius operaris, quam substantiam condedisti: tribue, quaesumus, ut simul perficiatur in nobis et quod creauit uerbi tui diuina generatio, et quod eius hominis facti gloriosa natiuitas reformauit [Ver 1258]

Tot sensibus hodiernum, domine, sacrificium celebramus, quo nobis ipsius sacrificii sunt nata primordia [Ver 1259]

Uere dignum: quoniam magnificum nostrae commercium reparationis effulsit: cum de homine ueteri homo nouus exsisteret, curatus mortalitate mortalitas; cum humana condicio de ipsius humanae condicionis confecta medicatione sanatur, et de obnoxia generatione peccato totius peccati nescia proles exoritur, ac non solum nostra a uerbo tuo suscepta fragilitas perpetui fit honoris, sed nos quoque mirando consortio reddit aeternos [Ver 1260]

VII. ITEM ALIA

Exultantes, domine, cum muneribus ad altaria ueneranda concurrimus: quia et omnium nobis hodie summa uotorum et causa nostrae redemptionis exhorta est [Ver 1261]

Uere dignum: quoniam uerae magnum, quod sine exemplo est singulare, quod sine humana ratiocinatione mirabile tuae pietatis editum sacramentum, adque ideo sicut primis fidelibus extitit in sui credulitate praetiosum, ita nunc excusabilem conscientiam non relinquit, quae salutaris mysterii ueritatem toto etiam mundo testificante non sequitur. Ut enim in principio difficile uideretur, cum ad hoc sacramentum genus humanum diceretur esse uenturum: sic opus maiestatis inmensae negari nefas est, cum cernitur ubique conspicuum. Unde profusis [Ver 1262]

Concede nobis, domine, quaesumus, ut sancta tua tibi placito corde sumamus, et quidquid in nostra mente uitiosum est, ipsius doni medicatione curetur [Ver 1263]

VIII. ITEM ALIA

Deus, qui humanum genus a suo principe laetaliter sauciato Christi tui natiuitate saluare dignaris: presta, quaesumus, ut non hereamus in perditionis auctorem, sed ad redemptoris nostri consortia transferamur [Ver 1264]

Oblatio tibi sit, domine, hodiernae festiuitatis accepta; qua et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et diuini cultus nobis est indita plenitudo, et uia ueritatis et uita regni caelestis apparuit [Ver 1265]

Uere dignum: quia nostri saluatoris hodie lux uera processit, quae clara nobis omnia et intellectu manifestauit et uisu. Quibus non solum praesentem uitam suo splendore dirigeret, sed ad ipsam nos maiestatis inmensae gloriam perduceret intuendam [Ver 1266]

Da nobis, domine, quaesumus, ipsius recenseta natiuitate uegetari, cuius caelesti mysterio pascimur et potamur [Ver 1267]

  1. ITEM ALIA

Ut ad salutaris hodiernae generationis exordium pertinere mereamur, apostolicis tribue nos, domine, quaesumus, praecibus adiubari [Ver 1268]

Praesenti sacrificio, domine, tua generaliter exultet aeclesia, quo infirmitatis eius sunt adsumptae primitiae, ut diuinae particeps fieret ipsa potentiae [Ver 1269]

Uere dignum: in die sollemnitatis hodiernae, quo licet ineffabile, tamen utrumque conueniens editur sacramentum: quia et mater uirgo non posset nisi subolem proferre diuinam, et deus homo nasci dignatus congruentibus non deberet nisi uirgine matre generari. Propterea [Ver 1270]

Presta, misericors deus, ut natus hodie saluator mundi, sicut diuinae nobis generationis est auctor, ita et inmortalitatis sit ipse largitor [Ver 1271]

Deus, qui creationem condicionis humanae diabolicis non es passus perire nequitiis, remedia tuae propitiationis exsequere; ut in eadem non praeualeat inimica subreptio, sed redemptio tuae miserationis “pietatis” obtineat [Ver 1272]