MENSE NOBEMBRI. XXXVIII.
VIII KALENDAS DECEMBRES.
NATALE SANCTORUM CHRYSOGONI ET GREGORI
Exultamus, domine, multiplicata festiuitate sanctorum: quia non difidimus tua nos dona sumpturos, pro quibus inpetrandis tanta nobis patrocinia contulisti [Ver 1214]
Perfice, domine, uotiua mysteria, et quae in martyrum ueneratione te praedicant, suffragia nobis perpetuae redemptionis exsistant [Ver 1215]
Uere dignum: quia pectora martyrum beatorum sic ignis ille caelestis inflammat, ut omne, quod in huius mundi luce iucundum est, amore tui nominis refutetur; et subeatur quidquid temporaliter est aceruum, ut promissionis tuae praemia capiantur [Ver 1216]
Patientia praetiosa iustorum tuae nobis, domine, quaesumus, affectum dilectionis adcumulet, et in cordibus nostris sacrae fidei semper exerceat firmitatem [Ver 1217]
Deus, qui sanctis tuis dedisti piae confessionis inter tormenta uirtutem: largire fidelibus populis inter huius mundi temptamenta constantiam ueritatis; ut sicut illos sanctus spiritus roborando sempiternam prouexit ad gloriam, sic istos iugiter tua gratia gubernando ad misericordiam perducat aeternam [Ver 1218]