Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
11525590

Odwiedza nas 163 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE NOBEMBRI. XXXV. IN NATALE SANCTORUM QUATTUOR CORONATORUM

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE NOBEMBRI. XXXV.
IN NATALE SANCTORUM QUATTUOR CORONATORUM

Annua martyrum tuorum, domine, uota recurrimus, maiestatem tuam suppliciter depraecantes, ut cum temporalibus incrementis prosperitatis aeternae capiamus aumentum [Ver 1164]

Pro martyrum nataliciis, domine, tua muneribus comulamus altaria. Da, quaesumus, ut gaudia nobis sancta succrescant, quibus proficiat nostrae deuotionis affectus [Ver 1165]

Uere dignum: celebrantes sanctorum natalicia patronorum: quia dum tui nominis per eos gloria frequentatur, nostrae crescit fragilitatis auxilium [Ver 1166]

 

  1. ITEM ALIA

Hostias tibi, domine, pro martyrum tuorum commemoratione deferimus supplicantes, ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem [Ver 1167]

Uere dignum: quoniam tu magnificaris in tuorum laudes sanctorum, et quidquid ad eorum praetiosam pertinet passionem, tuae sunt opera miranda potentiae: qui huius fidei tribuis clementer ardorem, qui suggeris tolerantiae firmitatem, qui largiris in agone uictoriam [Ver 1168]

Sanctorum tuorum nos, quaesumus, domine, semper festa laetificent, et maiestati tuae perpetua placatione commendent [Ver 1169]

Presta, domine, quaesumus, ut sicut populus christianus martyrum tuorum temporali sollemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna; et quod uotis celebrant, conpraehendant effectu [Ver 1170]