Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
11524626

Odwiedza nas 193 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXXI. INCIPIT UELATIO NUPTIALIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXXI.
INCIPIT UELATIO NUPTIALIS

Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius inpleatur [Ver 1105]

Suscipe, domine, quaesumus, pro sacra lege coniugii munus oblatum; et cuius creator es operis, esto dispositor [Ver 1106]

Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, domine, placatus aspicias. Pro qua maiestatem tuam supplices exoramus, ut sicut eam ad aetatem nuptiis congruentem peruenire tribuisti, sic consortio maritali tuo munere copulatam desiderata subole gaudere perficias, adque ad optatam seriem cum suo coniuge proueas benignus annorum [Ver 1107]

Quaesumus, omnipotens deus, instituta prouidentiae tuae pio fauore comitare; et quos legitima societate connectes, longeua pace custodi [Ver 1108]

Adesto, domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus adsiste: ut quod te auctore iungitur, te auxiliante seruetur [Ver 1109]

Pater, mundi conditor, nascentium genitor, multiplicandae originis institutor, qui Adae comitem tuis manibus addedisti, cuius ex ossibus ossa crescentia parem formam admirabili diuersitate signarent: hinc ad totius multitudinis incrementum coniugalis tori iussa consortia, quo totum inter se saeculum colligarent, humani generis foedera nexuerunt. Sic enim tibi placitum necessario, ut quia longe esset infirmius, quod homini similem quam quod tibi deo feceras, additus fortiori sexus infirmior unum efficeret ex duobus, et pari pignore suboles mixta manaret: dum per ordinem flueret digesta posteritas ac priores uentura sequerentur, nec ullum sibi finem in tam brebi termino, quamuis esset caduca posteritas+. Ad haec igitur uenturae huius famulae tuae, pater, rudimenta sanctifica; ut bono et prospero sociata consortio legis aeternae iura custodiat.
Memineritque se, domine, non tantum ad licentiam coniugalem, sed ad obseruantiam dei sanctorum pignorum custodiae delegatam. Fidelis et casta nubat in Christo, emitatrixque sanctarum permaneat feminarum. Sit amabilis ut Rachel uiro, sapiens ut Reuecca, longeba et fidelis ut Sarra. Nihil ex hac subsicibus ille auctor praeuaricationis usurpet; nixa fidei mandatisque permaneat. Muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Uni toro iuncta contactos uitae incitos fugiat. Sit uerecundia grauis, pudore uenerabilis, doctrinis caelestibus erudita. Sit fecunda in subole, sit probata et innocens; et ad beatorum requiem adque ad caelestia regna perueniat [Ver 1110]