Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10651698

Odwiedza nas 263 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXVIII. CONSECRATIO PRESBYTERI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXVIII.
CONSECRATIO PRESBYTERI

Oremus, dilectissimi, deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad presbyterii munus elegit, caelestia dona multiplicet: quibus quod eius dignatione suscipiunt, eius exsequantur auxilio [Ver 952]

Exaudi nos, deus salutaris noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti spiritus et gratiae sacerdotalis effunde uirtutem; ut quos tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate prosequaris [Ver 953]

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, honorum omnium et omnium dignitatum quae tibi militant distributor; per quem proficiunt uniuersa; per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationabilis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotales grados et officia leuitarum sacramentis mysticis instituta creuerunt; ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis uiros et secundae dignitatis elegeris. Sic in heremo per septuaginta uirorum prudentium mentes Mose spiritum propagasti; quibus ille adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernauit. Sic in Eleazaro et Ithamar, filiis Aharon, paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentiores officii sacramenta sufficeret meritum sacerdotum.
Ac prouidentia, domine, apostolis filii tui doctores fidei comites addedisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleuerunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, domine, quaesumus, haec adiuuenta largire; qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quaesumus, pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem. Innoua in uisceribus eorum spiritum sanctitatis. Acceptum a te, deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conuersationis insinuent. Sint probi cooperatores ordinis nostri. Eluceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur [Ver 954]