Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10658662

Odwiedza nas 211 gości oraz 0 użytkowników.

MENSE SEPTEMBRI. XXVIII. CONSECRATIO EPISCOPORUM

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

MENSE SEPTEMBRI. XXVIII.
CONSECRATIO EPISCOPORUM

Exaudi, domine, supplicum praeces, ut quod nostro gerendum est ministerio, tua potius uirtute peragatur “firmetur” [Ver 942]

Suscipe, domine, quaesumus, munera famuli tui illius, et prorpitius in eodem tua dona custodi [Ver 943]

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro illo famulo tuo, quem ad pontificalem gloriam promouere dignatus es, quae sumus, domine, placatus accipias; ut quod diuino munere consecutus est, diuinis effectibus exsequatur [Ver 944]

Adesto, misericors deus, ut quod actum est nostrae seruitutis officio, tua benedictione firmetur [Ver 945]

Propitiare, domine, supplicationibus nostris, et inclinato super hos famulos tuos cornum gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eos effunde uirtutem [Ver 946]

Deus honorum omnium, deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus, deus qui Mosen famulum tuum, secreti familiaris adfatu, inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aharon mystico amictu uestiri inter sacra iussisti, ut intellegentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati; cum et aput ueteres reuerentiam ipsa significationum species optineret, et aput nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat uestium, sed splendor animorum: quia et illa, quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus, ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant.

Et idcirco his famulis tuis, quos ad summi sacerdotii ministerium deligisti, hanc, quaesumus, domine, gratiam largiaris, ut quidquid illa uelamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multimodi operis uarietate signabant, hoc in horum moribus actibusque clariscat. Conple in sacerdotibus tuis mysterii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructos caelestis unguenti fluore sanctifica. Hoc, domine, copiosae in eorum caput influat, hoc in oris subiecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui spiritus uirtus et interiora horum repleat et exteriora circumtegat. Abundet in his constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Tribuas eis cathedram episcopalem ad regendam aeclesiam tuam et plebem uniuersam. Sis eis auctoritas, sis eis potestas, sis eis firmitas. Multiplices super eos benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere idonei, tua gratia possint esse deuoti [Ver 947]