MENSE SEPTEMBRI. XXVI. PRIDIE KALENDAS OCTOBRES.
NATALE BASILICAE ANGELI IN SALARIA
Omnipotens sempiterne deus, aput quem, cum totius ratio nabilis pia merita creaturae semper accepta sint, certum est illius magis esse praecipua, quae reliquam spiritalem superat dignitatem: grata tibi sit, quaesumus, nostra festiuitas, pro ueneratione eius oblata, qui tuae maiestatis arcanis, naturali per tuam gratiam decore seruato, deuotis semper excubiis est propinquus [Ver 844]
Hostias tibi, domine, laudis offerimus suppliciter depraecantes, ut easdem angelico pro nobis interueniente suffragio et placatus accipias, et ad salutem nostram prouenire concedas [Ver 845]
Uere dignum: teque profusis gaudiis praedicare in die festiuitatis hodiernae, quo in honorem beati archangeli Michael sacrata nomini tuo loca diuinis sunt instituta mysteriis. Quamuis enim illius sublimis gloriosaeque substantiae sit habitatio semper in caelis, tuorum tamen fidelium praesumit affectus, pro tuae reuerentia potestatis, per haec piae deuotionis officia quoddam retinere pignus in terris adstantium in conspectu tuo iugiter ministrorum. Et ideo cum angelis [Ver 846]
- ITEM ALIA
Munus populi tui, domine, quaesumus, dignanter adsume; quod non nostris meritis, sed sancti archangeli tui Michael depraecatione sit gratum [Ver 847]
Uere dignum: teque in omni factura tua laudare mirabilem: in quo principaliter angelica natura praecellit, quae, etsi humano generi corpore conspectu subtrahitur „negatur aspectu” fidei tamen uidetur intuitu. Dignumque est pro honorificentiam nos eorum tuam suspicere maiestatem, per quos multa praesidia nostrae salutis operaris; tuamque magnificentiam hoc potius praedicare, quod te praecelsarum adque caelestium potestatum te dominum confitentur [Ver 848]
III. ITEM ALIA
Oblatio tibi, domine, sit nostra semper accepta, [per] quae angelis tuis sanctisque praecantibus et indulgentiam nobis referat, et remedia procuret aeterna [Ver 849]
Uere dignum: multoque magis in archangelis angelisque tuis tua praeconia non tacere: quia ad excellentiam tuam recurrit et gloriam, cum angelica creatura, quae a conditione sui tuis subiecta seruitiis probabilis extitit, honoratur; et cum illa sit digna uenerari, tu quam sis inmensus et super omnia prae ferendus ostenderis [Ver 850]
Sumpsimus, domine, uotiua mysteria. Quaesumus clementiam tuam, ut eorum nobis fiant depraecatione salutaria, quorum celebrantur affectu [Ver 851]
Defende, domine, familiam tuam, et toto tibi corde prostra tam ab hostium tuere formidine. Nec bona tua difficulter inueniant, pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates [Ver 852]
- ITEM ALIA
Deus qui in auxilium generis humani caelestia simul et terrena dispensas, in inferiore mundi parte laborantes super norum nos, quaesumus, praesidiis refoue propitius ministrorum [Ver 853]
In honorem beati archangeli Michael loca nomini tuo dicata mystico frequentamus obsequio. Presta, quaesumus, eorum nos gaudere suffragiis, quorum sublimia/merita recensemus [Ver 854]
Uere dignum: qui non solum nos sanctorum tuorum confessionibus benignissime consolaris, sed etiam ad caelestium familiaritatem prouehis potestatum; non tantum martyrum intercessione sustolles, sed ipsorum quoque patrociniis erigis angelorum [Ver 855]
- ITEM ALIA
Sanctorum, domine, sancta deferimus: quae, cum in omnium iustorum tibi commemoratione sint placita, multo magis in angelicae ueneratione substantiae grata tuis aspectibus esse confidimus [Ver 856]
Uere dignum: qui, sicut nos per apostolum tuum dignanter informas, iam conuersationem nostram in caelis esse benignus institues, ut illuc adtollamur mente, ubi quos ueneramur adsistunt; et in excelsa tendamus, quae in beati archangeli Michael contemplamur affectu [Ver 857]
Beati archangeli Michael interuentione suffulti supplices, domine, te praecamur, ut quos honore prosequimur, contingamus et mente [Ver 858]
Plebem tuam, quaesumus, domine, perpetua pietate custodi; ut secura semper et necessariis adiuta subsidiis, spirituum tibimet placitorum pia semper ueneratione laetetur [Ver 859]