MENSE AUGUSTO. XXIII. III KALENDAS SEPTEMBRES.
NATALE SANCTORUM ADAUTI ET FELICIS
Da nobis, omnipotens deus, ut eorum semper festa sectemur, quorum digna pro nobis interuentione confidimus [Ver 800]
Sancti Felicis et Adauti natalicia recensentes munus offerimus, quod eorum tibi, domine, quaesumus, intercessione sit gratum [Ver 801]
Uere dignum: sanctorum martyrum gloriam cum exultatione recolentes, in quibus mirabilis tuae maiestatis effectus et patrocinia nobis prouisa cognoscimus [Ver 802]
Gratias tibi referimus, domine, qui nos et caelestis participatione sacramenti, et tuorum refices celebritate iustorum [Ver 803]
- ITEM ALIA
Maiestatem tuam, domine, supplices depraecamur, ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas, ita semper supplicatione defendas [Ver 804]
Tanto placabiles, quaesumus, domine, nostrae sint hostiae, quanto sanctorum martyrum, pro quibus sollemnitatibus exhibentur, tibi grata sunt merita [Ver 805]
Uere dignum: quamuis enim semper in tui gaudeamus actione mysterii, copiosius tamen eius munere gratulamur, cum pro martyrum sollemnitate sanctorum, per quos tibi commendamur, offertur [Ver 806]
Donis caelestibus cum sanctorum tuorum recordatione satiati gratias tibi referimus [Ver 807]
Pro familia tua, domine, quaesumus, sanctorum martyrum uenerabilis intercedat oratio; ut quorum sollemnia deuota mente non deseris, eorum piis adiuta praesidiis et consolationem referat et salutem [Ver 808]
III. ITEM ALIA
Quaesumus, domine deus noster, ut non desinant sancti tui pro nostris supplicare peccatis, a quibus te uoluisti pro peccatoribus exorari [Ver 809]
Presta nobis, quaesumus, omnipotens deus, ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum grata sit honore sanctorum et nos corpore pariter et mente purificet [Ver 810]
Uere dignum: orantes potentiam tuam, ne dicant gentes: ubi est deus eorum? Sed ut dignanter ostendas, quia non plus ad perdendum nos ualeant nostra delicta, quam ad saluandum uel patrocinia copiosa iustorum, uel tuae maiestatis inuicta clementia [Ver 811]
Supplices te rogamus, deus, ne aut malis propriis adgrauemur, aut infestemur ab hostibus, qui tantis sanctorum tuorum meritis commonemur [Ver 812]
- ITEM ALIA
Sanctorum tuorum, quaesumus, domine, quorum nos adsiduis festiuitatibus consolaris, defende praesidiis [Ver 813]
Salutari sacrificio, domine, populus tuus semper exultet, quo et debitus honor sacris martyribus exhibetur, et sanctificationis tuae munus adquiritur [Ver 814]
Uere dignum: te in tuorum glorificantes honore sanctorum, qui et illis tribuisti beatitudinem sempiternam, et infirmitati nostrae talia praeparasti suffragia, quae possis audire pro nobis [Ver 815]
Exaudi, domine, quaesumus, praeces nostras, ut populus tuus sub tantis patrociniis constitutus, et a suis offensionibus liberetur, et ab omnibus protegatur aduersis [Ver 816]
- ITEM ALIA
Accepta sit in conspectu tuo, domine, nostra deuotio, ut eorum nobis fiat supplicatione salutaris, pro quorum sollemnitate defertur [Ver 817]
Uere dignum: sacrificium quippe suum hodie frequentat aeclesia, et festiuitatem dudum muneris immolati annua festuitate concelebrant; quo pro eius confessione uel nomine, qui eam sanguine suo redemit inpenso, obsequium proprii cruoris exhibuit [Ver 818]
- ITEM ALIA
Sanctorum tuorum nobis, domine, pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper obtineat [Ver 819]
Uere dignum: qui aeclesiae tuae toto orbe propagandae non solum tui unigeniti passionem sempiterna prouidentia contulisti sed ad maiorem gloriam conferendam mutuas mortes tibi inpendere praetiosa deuotione tribuisti [Ver 820]
Uotiba, domine, dona percepimus, quae sanctorum nobis praecibus et praesentis, quaesumus, uitae pariter et aeternae tribue conferre praesidium [Ver 821]
Adesto, domine, populo tuo, et concede misericordiam tuam cum sanctorum tuorum patrocinia supplicanti; ut quia tua gubernatione confidit nullis aduersitatibus opprimatur [Ver 822]
VII. ITEM ALIA
Uere dignum: ecce enim, sicut sacer sermo pronuntiat, praetiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius. Nec potest ullatenus explicari quibus modis haec interfectio gloriosa pensetur. Moriuntur abiecti et orbis terrarum capiunt principatum. Moriuntur mundanae eruditionis ignari, et exitum doctrinae caelestis auctores. Moriuntur captores piscium, et efficiuntur hominum piscatores. Moriuntur soliti maria perscrutari mediocris artis officio, redduntur saeculi examinatores et iudices. Et ideo cum angelis [Ver 823]