MENSE AUGUSTO. XX. VIII IDUS AUGUSTAS. NATALE SANCTI XYSTI IN CYMETERIO CALLISTI ET FELICISSIMI ET AGAPITI IN CYMETERIO PRAETEXTATE UIA APPIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE AUGUSTO. XX. VIII IDUS AUGUSTAS.
NATALE SANCTI XYSTI IN CYMETERIO CALLISTI ET FELICISSIMI ET AGAPITI IN CYMETERIO PRAETEXTATE UIA APPIA.

Deus omnium fortitudo sanctorum, qui illis ad hanc gloriam ueniendi copiosum munus gratiae contulisti: nostris, quaesumus, ueniam concede peccatis, ut eorum sollemnia digne celebrare possimus [Ver 704]

Offerendorum tibi munerum auctor et dator, presta, ut hoc sacrificium singulare, quod sanctis tuis in passione contulit claritatem, nobis tribuat in deuotione praesidium [Ver 705]

Uere dignum: quoniam inter innumeras toto mundo martyrum palmas, quibus orbis huius praecipue coronatus est ambitus, etiam hunc nobis uenerabilem diem beati Xysti sacerdotis et martyris tui sanguine consecrasti [Ver 706]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui sanctis tuis non solum credere in filium tuum, sed etiam pro eodem pati posse donasti: nostrae quoque fragilitati diuinum praetende subsidium, ut misericordiam sempiternam, pro qua illi felices animas exalarunt, nos saltim sincera confessione mereamur [Ver 707]

Magnificasti, domine, sanctos tuos suscepta passione pro Christo. Presta, quaesumus, ut nos etiam suppliciter celebrata purificet [Ver 708]

Uere dignum: natalem diem sancti martyris et sacerdotis tui Xysti deuita festiuitate recolentes, qui apostolici pontificatus dignus in sua aetate successor, et passione fortissimus imitator, persecutoris gladium intrepida ceruice suscepit; gaudens pro eo se capite truncari, a quo non possit abscidi [Ver 709]

  1. ITEM ALIA

Tribue, quaesumus, domine, sanctos tuos et iugiter orare pro nobis, et semper clementer audiri [Ver 710]

Sancta tua nobis, domine, quaesumus, interuenientibus qui tibi placuere proficiant ad salutem; nec reatus mortalitatis reddat indignos, quos tua redemptio prestat innocuos [Ver 711]

Uere dignum: in die festiuitatis hodiernae, qua beatus Xystus pariter sacerdos et martyr deuotum tibi sanguinem exultanter effudit: qui ad eandem gloriam promerendam doctrinae suae filios incitabat, et quos erudiebat ortatu, praeueniebat exemplo [Ver 712]

Da nobis, domine, fidei tuae miseratus aumentum; ut quae sanctos martyres tuos usque ad sanguinem retenta glorificat, nos etiam iustificet ueraciter hanc sequentes [Ver 713]

Adsint nobis, domine, patrocinia tibi grata sanctorum, et quae pro illorum sollemnitate deferimus, eorum commendet oratio [Ver 714]

Uere dignum: qui sancto martyri tuo Xysto ac praecipuo sacerdoti non solum propriae passionis triumphum, sed ut etiam subiectis sibi ministris aeclesiae proficerent contulisti. Gloriosum denique uirum nec inferior beatitudo discipuli, nec tardior est secuta uictoria [Ver 715]

  1. ITEM ALIA

Adesto, domine, supplicationibus nostris, et intercedentibus sanctis tuis ab hostium nos defende propitiatus incursu [Ver 716]

Suscipe, domine, munera passionibus tuorum dicata sanctorum, et quae illis inter persecutiones fortitudinem ministrarunt, nobis praeueant inter aduersa constantiam [Ver 717]

Uere dignum: qui sanctum Xystum sedis apostolicae sacerdotem hodierna die felici martyrio coronasti. Pro quibus operibus tuis adque muneribus multiplici gratiarum actione laetantes hostias tibi laudis offerimus [Ver 718]

Prodest quidem, domine, continuata censura peccantibus, sed temperetur, quaesumus, tuorum intercessione sanctorum; ut non deficiamus infirmi, sed per tuam gratiam possimus emendare correcti [Ver 719]

Defende, domine, plebem tuam in sola tuae misericordiae uenia confidentem; et interuenientibus sanctis tuis, quidquid eidem debetur pro castigatione delicti, transeat ad consolationis effectum [Ver 720]

  1. ITEM ALIA

Adesto, domine, martyrum depraecatione sanctorum, et quos pati pro tuo nomine tribuisti, fac tuis fidelibus suffragari [Ver 721]

Domine deus noster, tuis nos purifica sacramentis, et quorum nos tribues interesse mysteriis, concede remediis gaudere perpetuis [Ver 722]

Uere dignum: tibi enim festa sollemnitas agitur, tibi dies sacrata celebratur, qua sancti Xysti praesulis apostolici natalicia praelibantes, quibus in confessionem tui nominis uenerabilis eius sanguis effusus est, annua maiestati tuae uota persoluimus [Ver 723]

Refecti ciuo potuque caelesti, deus noster, te supplices exoramus, ut in quorum haec commemoratione percepimus, eorum muniamur et praecibus [Ver 724]

Praetende, domine, misericodiam tuam, et esto populi tui defensor et custus; ut sanctorum tuorum ueneranda sollemnia securo possint frequentare conuentu [Ver 725]

  1. ITEM ALIA

Fac nos, quaesumus, domine, sanctorum tuo rum semper festa sectari, quorum suffragiis protectionis tuae dona sentimus [Ver 726]

Concede, quaesumus, domine deus noster, ut per tua semper sacramenta uiuamus: quia protegere non desistis, quos tuis semper indulseris inherere mysteriis [Ver 727]

Uere dignum: adest enim nobis sancti sacerdotis et martyris tui Xysti desiderata festiuitas; quam annua recursione uenerantes hostias tibi laudis offerimus. Cum angelis [Ver 728]

Repleti sumus, domine, misericodia tua, et benedictione sanctorum et securitatis munere releuati [Ver 729]

VII. ITEM ALIA

Deus, qui nos ad sancti pontificis et martyris tui Xysti natalicia tribuisti peruenire laetantes: presta, quaesumus, ut sicut securis eadem mentibus, ita dignis celebremus officiis [Ver 730]

Accipe munera, domine, quae in eorum tibi sollemnitate defe rimus, quorum scimus patrocinia liberari [Ver 731]

Uere dignum: cognoscimus enim, domine, tuae pietatis effectus, quibus nos ideo gloriosi sacerdotis et martyris tui Xysti semper honoranda sollemnia nec inter praeteritas mundi tribulationes omittere uoluisti, et nunc reddita prestas libertate uenerari [Ver 732]

VII. IN NATALE SANCTORUMFELICISSIMI ET AGAPITI

Magnificantes, domine, clementiam tuam, supplices exoramus, ut qui nos sanctorum tuorum frequentibus facis nataliciis interesse, perpetuis tribuas gaudere consortiis [Ver 733]

Da nobis, omnipotens deus, in sanctorum tuorum te semper commemoratione laudare: quia refouere curabis, quos in honore tuo perseuerare concesseris [Ver 734]

Accepta tibi sit, domine, sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium [Ver 735]

Uere dignum: qui nos sanctorum Felicissimi et Agapiti festa semper optanda fecisti celebrare gaudentes; et qui dedisti fidem inter aduersa constantem, reddes beneficia „munera” libertatis [Ver 736]

Presta, domine, quaesumus, ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur [Ver 737]

Respice subditam tibi, domine, familiam tuam, et cuius exaudire praeces in merore dignatus es, actionem gratiarum propensius intuere [Ver 738]