MENSE IULIO. XVIII. INCIPIUNT ORATIONES ET PRAECES DIURNAE

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MENSE IULIO. XVIII.
INCIPIUNT ORATIONES ET PRAECES DIURNAE

Omnipotens sempiterne deus, qui nulli nos inferre mandasti, quod nobis non optamus inferri: presta, quaesumus, ut nec fingamus aliis, nec aliorum fictionibus inludamur [Ver 413]

Deus, qui humani generis fida societate laetaris, da, quaesumus,ut et nos liberam praeueamus omnibus caritatem, et illi non pro bonis mala reddere moliantur [Ver 414]

Oblatio tibi, domine, nostra defertur, quae ut tuo sit digna conspectu, te, quaesumus, largiente mentes nostrae sinceritate promatur [Ver 415]

Uere dignum: qui nos spiritalibus erudiens institutis, sic doces illorum iugiter relaxare, qui nobis aduersantur, offensas, ut eorum tamen non incidamus insidias; sic dissimulare culpas, ut sub speciae gratiae nocere cupientium declinemus, in qua student perseuerare, malitiam. Tu etenim, domine, mittens in medium nos luporum, manere uis simplices similitudine columbarum, et astutos fieri more serpentum: non utique, ut cuiquam noxii simus, sed ut sollicite dolos caueamus alienos. Ita mites ad omnes esse nos inbues, ut pariter corripere praecipias inquietos. Longe aliud quippe est contumeliam praeterire, aliud, ne per inprouidam benignitatem capiamus, intendere. Quoniam et tua clementia ea lege nostros resoluit errores, ut nos denuo, ne deteriora subeamus, errare prohibeat, nec sibi quisquam aut non cessum indicet fuisse delictum, aut laesum se fortassis exsistimet, si facultas eidem potius subtrahatur subsiciua laedendi, cum hoc ipso magnum beneficium talibus conferatur, ut mali esse dediscant uel inpossibilitate peccandi [Ver 416]

Redemptionis nostrae munere uegetati quaesumus, domine, ut hoc nobis perpetuae / salutis auxilium fides semper uera perficiat [Ver 417]

Salua, quaesumus, domine, pleuem tuam, et benedictionis sancte super eam effunde clementiam; ut inter condicionis humanae et diabolicae fraudis incursus indulgentia tua laboranti continuata succurrat [Ver 418]

  1. ITEM ALIA

Adesto, domine, supplicationibus nostris, et ut nos ab hostibus dignanter eripias, a tibi non placitis prius moribus benignus emunda: quia sine dubitatione defendes, quos tuis perspexeris conuenire mandatis [Ver 419]

Deus, qui prudentem sinceramque concordiam tuorum cordibus inesse uoluisti, da nobis legitimae dilectionis tenere mensuram, ut qui a iuste pacis puritate dissentiunt, in nobis tamen, quod merito debeant lacerare, non habeant [Ver 420]

Presta nobis, quaesumus, domine, terrena despicere et amare caelestia; ut per haec sacra quae gerimus, et a transituris desideriis expiari mereamur, et incipiamus inherere perpetuis [Ver 421]

Uere dignum: qui sic rationabilem non deseris creaturam, ut et quibus modis placere tibi, et qualiter possit inpetrare quae poscit ostendas; praecipiens, ut te principaliter toto corde uenerantes, consequenter et uniuersos homines, sicut nosmet ipsos tamquam consortes nostri generis diligamus; tunc circa eos uerum probantes affectum, ut quemadmodum nos purgari desideramus a uitiis, ita et eorum quos amamus optemus. Quibus praeceptis duobus totam legem sine difficultate conplentes, bona praesentia sumamus et aeterna [Ver 422]

Da nobis, domine, quaesumus, ambire quae recta sunt et uitare quae noxia, ut sancta quae capimus non ad iudicium nobis, sed proficiant potius ad medellam [Ver 423]

Tuere, domine, quaesumus, famulos tuos, et a terrenis erroribus expeditos ad uirtutum tuarum fac instituta proficere; sicque temporalibus auxiliis foueantur, ut magis gaudeant sempiternis [Ver 424]

III. ITEM ALIA

Aeclesiae tuae, domine, uoces placatus admitte, ut destructis aduersantibus uniuersis secura tibi seruiat libertate [Ver 425]

Presta, domine, quaesumus, ut toto tibi corde subiecti tumentium uoluntatum respuamus adflatus [Ver 426]

Hostias, quaesumus, domine, nostrae deuotionis adsume, et per sacrificia gloriosa subditorum tibi corda purifica [Ver 427]

Uere dignum: cuius inspiratione beatus Paulus apostolus aeclesiae dicens: prouidentes bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus: euidenter ostendit non esse prorsus, quo malis actibus uel in hac uita possimus abscondi, dum te non latemus interius, et extrinsecus humanos quoque non uitamus aspectus. Nihil ergo iubat eos, qui dedecora sua notasque non cernunt, et quia ipsi se non uident, aestimant nec ab aliis se uideri. Cum enim idem clamat apostolus: quae secundum faciem sunt, uidete: quemadmodum se celare posse confidunt, qui, sicut scribtum est, per dulces sermones suos seducentes corda fallacia, et sicut euangelium ait, Christum in cubiles requirentes, palam manifesteque declarant, quid et dictis exsequantur et factis ? Nec eos fulcit aut munit, quia, ut se uelare contendant, uolumina diuina percurrunt; cum per haec ipsi potius inprobos mores suos et profiteantur et damnent, nescientes, quod traduntur in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt, iam de poena diuini uenire iudicii. Quapropter huiusmodi declinantes actu, et solo miserantes quo debemus affectu [Ver 428]

Annue, quaesumus, domine deus noster, ut per hoc tuae sapientiae sacramentum circumspecta moderatione uiuamus [Ver 429]

Da aeclesiae tuae, domine, non superbae sapere, sed in tibi placita humilitate proficere: ut proterua despiciens et matura quaeque desiderans, exerceat liberam caritatem [Ver 430]

  1. ITEM ALIA

Absolue, domine, quaesumus, iniquitates nostras; et ut tua dona mereamur percipere, fac nos amare iustitiam [Ver 431]

Concede nobis, domine deus noster, ut et te tota mente ueneremur, et omnes homines rationabili diligamus affectu [Ver 432]

Consecra, quaesumus, domine, quae de terrenis fructibus nomini tuo dicanda mandasti: ut et gratam tibi nostram facias seruitutem, et sacramentum nobis perpetuae saluationis instituas [Ver 433]

Uere dignum: qui fideles tuos mutua faciens lege concordes, ueram pacem tuam tali foedere nexuisti, ut nec alteri quisquam moliretur infligere, quod sibi nollet inferri; et bona, quae suis utilitatibus tribui cupiret a consorte naturae, haec eidem ipse quoque prestaret: quatenus dum per alterutrum pietatem se repperiunt communes in singulis, fieret semet ipsam diligens “esset” mens una cunctorum [Ver 434]

Satiati participatione caelesti, et gratias tibi referimus, domine deus noster, et ut nobis fiat perpetua depraecamur [Ver 435]

Beneficiis tuis, domine, quaesumus, populus fidelis semper exultet; ut te instruente dispositus et conuersatione tibi placeat, et quae uotis expetit, salubriter adsequatur [Ver 436]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui superbis resistis et gratiam prestas humilibus: tribue, quaesumus, ut non indignationem tuam prouocemus elati, sed propitiationis tuae capiamus dona subiecti [Ver 437]

Maiestatem tuam, domine, supplices exoramus, ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis, nec captiosis adulationibus inplicari: sed potius amare concedas qui ueraciter arguunt, quam qui fallaciter blandiuntur [Ver 438]

Offerimus tibi, domine, munus, quod sicut duplici sumentes corde condemnat, ita sincera capientes mente iustificat [Ver 439]

Uere dignum: qui nos sic pietate pariter adque iustitia uis esse perfectos, ut et cautelae nostrae non desit socianda benignitas, et indiscreta non subripiat facilitas caritati. Praecipis enim, ut pro nostris oremus inimicis, pro calumniantibus supplicemus, nec desinamus misericordiam tuam persequentibus inpetrare; non utique ut in hisdem nequitiis perseuerent, quia hoc inpraecari est potius quam salutaria postulare; sed ut ab his iniquitatibus expediti ad modesta sese sanaque conuertant. Cum enim docente te, domine, probos mores nobis optare debeamus, tunc proximos nostros sicuti nosmet ipsos uere diligimus, si eis quae nos habere cupimus expetamus [Ver 440]

Recreati [domine] sacri muneris gustu quaesumus, domine, non inde sumentibus nobis uertatur ad poenam, sed fideliter libantibus prosit ad ueniam [Ver 441]

Tua, domine, protectione confidens benedictionem suppliciter inploratam deuota tibi familia consequatur; ut tuo secura munimine, nec temporalibus destituatur auxiliis, et bonis aptetur aeternis [Ver 442]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens et misericors deus, a bellorum nos, quaesumus, turbine fac quietos: quia bona nobis rcluncta prestabisfl si pacem dederis et mentis et corporis [Ver 443]

Protector noster aspice, deus, et ab hostium nos defende formidine, ut omni perturbatione submota liberis tibi mentibus seruiamus [Ver 444]

Suscipe, domine, munera familiae tuae, quibus et nostris, quaesumus, sis placatus erroribus, et sanctificationem tuae nobis redemptionis opereris [Ver 445]

Uere dignum: agnoscimus enim, domine deus noster, agnoscimus, sicut profetica dudum uoce testatus es, ad peccantium merita pertinere, ut seruorum tuorum labore quaesita sub conspectu nostro manibus diripiantur alienis, et quae desudantibus famulis nasci tribuis, ab hostibus patiaris absumi. Totoque corde prostrati supplices exoramus, ut praeteritorum concedas ueniam delictorum, et ab omni mortalitatis incorsu continuata miseratione nos protegas. Quia tunc defensionem tuam non diffidimus adfuturam, cum a nobis quibus offendimus dignanter expuleris [Ver 446]

Sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi refectione uegetati supplices te rogamus, deus, ut hoc remedio singulari et ab omnium peccatorum nos contagione purifices, et a periculorum munias incursione cunctorum [Ver 447]

Miserere, domine, depraecantis aeclesiae et inclinantium tibi sua corda propitiatus intende; ut quos diuinarum sinis esse participes, nec peccatis fieri permittas obnoxios, nec opprimi patiaris aduersis [Ver 448]

VII. ITEM ALIA

Miserere, domine, populi tui, et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede [Ver 449]

Uox clamantis aeclesiae ad aures, quaesumus, domine, tuae pietatis ascendat; ut percepta uenia peccatorum te fiat operante deuota, te protegente secura [Ver 450]

Nomini tuo, domine, munera, quaesumus, dicata sanctifica, ut et sacramentum nobis aeternae uitae praeueant et profectum [Ver 451]

Uere dignum: inter quelibet enim mundi pericula sola est a te non recessis se prosperitas, cum in tua misericordia confidentes nulla aduersa percellant, sed potius exerceant ad salutem [Ver 452]

Uiuificet nos, quaesumus, domine, participatio tui sancta mysterii, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen [Ver 453]

Auxiliare, domine, plebi tuae, et toto tibi corde subiectae presta conuersationis effectum: quia bonis omnibus hanc replebis, si tibi placere perfeceris [Ver 454]

VIII. ITEM ALIA

Ab omnibus nos, quaesumus, domine, peccatis propitiatus absolue, et eos qui nos inpugnare nituntur expugna [Ver 455]

Conprime, domine, quaesumus, deus, iniqua loquentium, et eos qui nos muliuntur insimulare confuta [Ver 456]

Quaesumus, domine deus noster, ut per haec caelestis uitae commercia, declinantes laquaeos falsitatum, ad ueritatem tuam concessae nobis diuinitus uiae tramite dirigamur [Ver 457]

Uere dignum: qui famulos tuos informare dignaris, ut non tam nos exagitet inepta laceratio superuorum, quam potius moueat miseratio lacerantum. Quoniam, sicut nos conuenit praecauere ne ueraciter inpetamur, sic eorum qui a ueritate sunt deuii flere debemus interitum, quaesumus: uel illis correctionem suppliciter exorando subuenire possimus, uel nobis fructum pietatis adquirere [Ver 458]

Quos reficisti, domine, caelesti mysterio, propriis alienisque propitius absolue delictis; ut diuino munere purificatis mentibus perfruamur [Ver 459]

Porrige dexteram, quaesumus, domine, plebi tuam misericordiam postulanti, per quam et terrores declinet humanos, et solacia uitae mortalis accipiat, et sempiterna gaudia conprehendat [Ver 460]

  1. ITEM ALIA

Libera nos, domine, quaesumus, a nostrorum debitis peccatorum, adque ut nos a malis omnibus propitiatus eripias, iniquitates nostras quibus iuste retribuuntur absolue [Ver 461]

Contere, quaesumus, domine, hostes populi tui, et delicta nostra quorum merito nobis dominantur emunda; ut cum tibi placitam puritatem mentibus nostris infuderis, largiaris et pacem [Ver 462]

Accipe, domine, quaesumus, sacrificium singulare, quod maiestati tuae semper et redditur et debetur [Ver 463]

Sit nomini tuo, domine, hoc sacrificium cum exhibetur acceptum, ut efficiatur iugiter exigendum [Ver 464]

Uere dignum: qui nos castigando sanas et refouendo benignus erudis, dum mauis saluos esse correptos quam perire neglectos [Ver 465]

Supplices te rogamus, domine deus noster, ut qui percepimus caelestis mensae substantiam, ad uitam pertineamus aeternam [Ver 466]

Tui sunt, domine, populi, qui ministerium nostrae uocis expectant. Quaesumus clementiam tuam, ut salutaria eius poscentibus, quidquid fiducia non habet depraecantis, gratia tua quae bonorum nostrorum non indiget largiatur [Ver 467]

  1. ITEM ALIA

Adesto, domine, supplicationibus nostris “supplicibus tuis” et sperantes in tua misericordia caelesti protege benignus auxilio [Ver 468]

Respice, domine, quaesumus, pietatis tuae subsidium postulantes. Da indulgentiam reis, ut nobis subuenias propitiatus adflictis [Ver 469]

Sanctificationem tuam nobis, domine, his mysteriis placatus operare, quae nos et a terrenis purget uitiis, et ad caelestia dona perducat [Ver 470]

Uere dignum: qui nostras mentes expiando iustificas, et inmortalitatis efficis iustificando capaces [Ver 471]

Repleamur, domine, gratia muneris sacri; et quae gustu corporeo dulci ueneratione contingimus, dulciora mentibus sentiamus [Ver 472]

Familiae tuae, domine, praeces miseratus intende, et toto tibi corde subiectum prosequere, sustenta, circumtege; ut quae te gubernatore confidit, et nullis inplicetur malis, et bonis omnibus expleatur [Ver 473]

  1. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, cuius uiae misericordia est semper et ueritas: presta, quaesumus, ut qui a tua clementia confouemur, crescamus etiam religionis aumentum [Ver 474]

Da nobis, quaesumus, domine, tua digne tractare mysteria, ut et miserationibus tuis congrua respondeamus obsequia, et fiducialius speranda poscamus [Ver 475]

Uere dignum: pietatem tuam uotis omnibus expetentes, ut humanarum rerum prosperitate percepta, terrenis eatenus consolationibus gratulemur, ne gaudia quaerere superna cessemus; sed quidquid laetitiae temporalis inpenditur, eruditioni proficiat sempiternae [Ver 476]

Quaesumus, domine deus noster, quos sacramentis reficis, sustenta praesidiis; et quos beneficiis / temporalibus refobis, pasce diuinis “perpetuis” [Ver 477]

Aeclesiam tuam, domine, perpeti miseratione prosequere, ut inter saeculi turbines constituta et praesenti iucunditate respiret, et aeternae beatitudinis percipiat claritatem [Ver 478]

XII. ITEM ALIA

Adesto, domine, supplicationibus nostris; et apostolicis intercessionibus confidentes, nec minis aduersantium, nec ullo perturbemur incursu [Ver 479]

Auxiliare, domine, temporibus nostris, ut tua nos ubique dextera protegente et religionis integritas, et Romani nominis securitas reparata consistat [Ver 480]

Supplices quaesumus, domine, ut munus trepida seruitute propositum; non de nostris meritis aestimetur, sed quod a te institutum est, offerentium tua sanctificetur dignatione praesentum [Ver 481]

Uere dignum: cuius nobis etiam ipsa medetur austeritas, dum peccandi cohercet affectum; dum ad supplicandum tibi mens humana fit promptior; dum gratior redit post aduersa tranquillitas, et inter haec probata fides eruditur ad praemium [Ver 482]

Libera nos ab omni malo propitiusque concede, quae nobis poscimus relaxari, ipsi quoque proximis remittamus [Ver 483]

Quaesumus, domine deus noster, ut quod nobis ad inmortalitatis pignus esse uoluisti, ad salutis aeternae tribuas prouenire suffragium [Ver 484]

Inclinantes se, domine, maiestati tuae propitiatus intende, ut qui diuino munere sunt refecti, caelestibus semper muniantur auxiliis [Ver 485]

XIII. ITEM ALIA

Da nobis, quaesumus, domine deus noster, in tua semper deuotione gaudere: quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium iugiter seruiamus auctori [Ver 486]

Quaesumus, omnipotens deus, ne ad dissimulationem tui cultus prospera nobis collata succedant, sed ad gratiarum actionem tibi propinsius exhibendam potius nos semper accendant [Ver 487]

Hostias tibi, domine, deferimus inmolandas, qui temporali consolatione significas, ut promissa non desperemus aeterna [Ver 488]

Uere dignum: quoniam sicut tua clementia non solum beneficia prestat inmeritis, sed affectum quoque nobis quo gratias referamus inspirat, ita nos conuenit laudes tuas, quia non possumus conpetenter explere, saltim sine cessatione depromere; ut quas numquam sufficienter exsoluimus, numquam reddere desinamus [Ver 489]

Obseruationis annuae celebritate gratulantes... ut eorum, quorum actionibus inheremus, plenis effectibus gaudeamus [Ver 490]

Aeclesia tua, domine, caelestis gratia repleatur et crescat, adque ab omnibus uitiis expiata percipiat sempiternae redemptionis aumentum; ut quod in membris suis copiosa temporum prorogatione ueneratur, spiritalium capiat largitate donorum [Ver 491]

XIV. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, mentes nostras, quaesumus, ad opera tibi placitura conuerte; ut correptio tua non sit neglegentibus maior causa poenarum, sed fiat eruditio paterna correctis [Ver 492]

Deus, qui sacra legis omnia constituta in tua et proximi dilectione posuisti: da nobis horum propitius efficientiam mandatorum: quia inpossibile sibi nullus excusat, quod tanta breuitate concluditur, tanta aequitate percipitur [Ver 493]

Omnipotens sempiterne deus, qui offerenda tuo nomini tribuis, et oblata deuotioni nostrae seruitutis asscribis: quaesumus clementiam tuam, ut quod prestas unde sit meritum, proficere nobis largiaris ad praemium [Ver 494]

Uere dignum: qui mutabilitatem nostram ad incommutabilia ita iustus et benignus erudis, ut nec fragilitatem destituas et coherceas insolentes: quo pariter instituti pia conuersatione et caelestibus sacramentis, sic bonis praetereuntibus nunc utimur, ut iam possimus inherere perpetuis [Ver 495]

Exaudi, deus, orationem nostram; et tua sancta, quae sumpsimus, non ad iudicium nobis prouenire patiaris, sed ad remedium propitiationis inmensae [Ver 496]

Placidus aspice, domine, plebem tuam, et quam donis tui facis esse consortem, a malis omnibus corporis et mentis emunda; ut noxia perturbatione cessante liberum tibi semper exhibeat famulatum [Ver 497]

  1. ITEM ALIA

Concede nobis, domine, quaesumus, gratiam tuam per quam boni esse possimus, et presta [quaesumus], ut eandem studiis conpetentibus exsequamur [Ver 498]

Deus, quem iniustitia nostra incessanter offendit: da nobis recte conuersationis effectum, / per quem consequamur et ueniam [Ver 499]

Oblatio nos, domine, quaesumus, sacranda purificet, ac sui ministerio pariter et participatione dignos efficiat [Ver 500]

Uere dignum: qui curam nostri ea ratione moderaris, ut prouentus exterior de internorum qualitate procedat. Nullis quippe forinsecus miseriis adfligemur, si uitia frenemus animorum; nec uisibili dedecori subiaceuit, qui foedis cupiditatibus obuiarit; nulla inquietudo praeualeuit extrinsecus, si agamus corde sincero; nullis subdemur hostibus, si pacem teneamus internam. Ita, sicut a nemine magis quam a nobis laedimur, sic noxia cuncta succumbent, si nosmet ipsos ante uincamus [Ver 501]

Tribuat nobis, domine, quaesumus, sanitatem mentis et corporis sacramenti tui medicina caelestis; ut huius operatione uegetati,tam praesentia quam aeterna subsidia capiamus [Ver 502]

Consequatur, domine, quaesumus, tuae benedictionis auxilium, quod supplex poscit aeclesia: percipiat indulgentiam, boni operis instruatur, temporalium necessitatum consolatione respiret, ad gaudia sempiterna perueniat et adsumat aeterna [Ver 503]

XVI. ITEM ALIA

Adiuba nos, deus salutaris noster; et quibus supplicandi tibi prestas affectum, tribue tuae propitiationis effectum [Ver 504]

Mysteria tua, domine, debitis seruitiis exsequentes supplices te rogamus, ut quod ad honorem tuae maiestatis offerimus, nobis proficiat ad salutem [Ver 505]

Uere dignum: cuius et propitiationis exordium principaliter inde sentimus, cum tuorum sensibus dignanter infundis totis tibi mentibus supplicare, nec humanis opibus, sed tua uirtute confidere; et indeficientem gratiam conprobamus, cum nos uel in hac deuotione tribues permanere, uel de perceptis beneficiis non in nobis, sed in tuo nomine gloriari [Ver 506]

Satiati munere salutari tuam, domine, misericordiam depraecamur, ut hoc eodem sacramento quo nos temporaliter uegetas, efficias perpetuae uitae participes [Ver 507]

Auxiliare, domine, famulis tuis, et in tua pietate fidentibus iugiter esto propitius; ut et praesentia pericula te protegente declinent, et futura gaudia te largiente percipiant [Ver 508]

XVII. ITEM ALIA

Parce, domine, parce populo tuo, ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret [Ver 509]

Exaudi, domine, plebem tuam, et quod non habent merita supplicantum, tua nos semper gratia praeueniens largiatur [Ver 510]

Altaribus tuis, domine, munera nostrae seruitutis inferimus, quae placatus accipiens, et acceptum tibi nostrum, quaesumus, famulatum, et sacramentum nostrae redemptionis efficias [Ver 511]

Uere dignum: a tua enim numquam est laude cessandum; quia et inter angustias necessarium prestat auxilium, et in prosperitate gratiarum tibi referens actionem, quanto nos memores facit esse beneficii, tanto nobis tua magis dona conciliat [Ver 512]

Quaesumus, domine deus noster, ut quos diuina tribues participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis [Ver 513]

Omnipotens sempiterne deus, populi fidelis institutor et rector, in familia sacramento tui nominis adquisita gratiae tuae dona custodi: ut bona, quae te auctore percipit, te protegente seruentur “aliter te largiente copiosius augeantur” [Ver 514]

XVIII. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, da nobis uoluntatem tuam fideli mente retinere, et pia conuersatione depromere; ut aeclesia tua a profanis uanitatibus expiata non aliud profiteatur uerbis, aliud exerceat actione [Ver 515]

Exaudi nos, domine deus noster, et a prauitatibus mundi tuorum discerne corda fidelium; ut qui dominum sua uoce pro nuntiant, in diabolicam non reccidant seruitutem [Ver 516]

Ut tibi grata sint, domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagio peruersitatis emunda; nec falsis gaudiis inherere patiaris, quos ad ueritatis tuae praemia uenire promittis [Ver 517]

Uere dignum: qui aeclesiam tuam a diabolica simulatione uis esse purgatam; adque ut a fictis sincera discernas, ex operum qualitate fructus intellegi praecipis uoluntatum; ad te pertinere non reputans, quos uel dissimulare quae tua sunt, uel his contraria perspexeris operari. Unde benedicimus te, dormine, teque debita seruitute laudamus [Ver 518]

Adesto nobis, omnipotens et misericors deus, et... sacramenta quae sumpsimus, nec nostris excessibus, nec alienis nos permittas uiolari peccatis [Ver 519]

Gregem tuum, domine, pastor bone, placatus intende, et oues, quas praetioso sanguine redimisti, diabolica non sinas incursione lacerari [Ver 520]

XIX. ITEM ALIA

Suscipe, quaesumus, domine, praeces nostras, et clamantium ad te pia uota propitius intuere [Ver 521]

Exaudi, domine, quaesumus, gemitum populi tui, nec plus aput te ualeat offensio delinquentum, quam miseratio tua semper indulta fletibus supplicantum [Ver 522]

Sacrificium tibi, domine, celebrandum placatus intende; quod et nos a uitiis nostrae condicionis emundet, et tuo nomini reddat acceptos [Ver 523]

Uere dignum: qui ideo differs uota poscentium, ut in ipsa quoque depraecationis diuturnitate proficiant; et tardius postulata prestando fidelium tuorum mentibus prestare cognosceris deuotionis aumentum [Ver 524]

Maiestatem tuam, domine, supplices depraecamur, ut sicut nos corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimento, ita diuinae naturae facias esse consortes [Ver 525]

Caelestibus, domine, quaesumus, praesidiis muniantur, qui in tua protectione confidunt, ut te solo praesule gloriantes tuo semper foueantur auxilio [Ver 526]

  1. ITEM ALIA

Exaudi, domine, praeces nostras, et celeri nos propitiatione laetifica [Ver 527]

Intende, domine, quaesumus, supplices nos, et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium [Ver 528]

Hostias, domine, suscipe placatus oblatas, quas sanctificando nobis, quaesumus, efficias salutares [Ver 529]

Uere dignum: qui caelestibus disciplinis ex omni parte nos instruens, qualiter a fidelibus tuis falsos fratres discerneremus ostendis, unigeniti tua uoce pronuntias: ex fructibus eorum cognoscetis eos. De his sunt enim inflati sensu carnis suae, et non tenentes caput. De his sunt, qui terrena sapientes ideo depraecantium te uerba fastidunt, quia animales atque carnalis, quae sunt spiritus dei, stulta mente non capiunt. De his sunt reprobi circa fidem, quam, nescientes quae loquantur neque de quibus adfirment, sepe subuertere conati sunt et conantur. De his sunt subdoli operarii, qui introeunt explorare aeclesiae libertatem quam habet in Christo, ut eam secum in turpem redigant seruitutem. De his sunt, qui penetrant domos, et captiuas ducunt mulierculas, honeratas peccatis, non solum uiduarum facultates, sed deuorantes etiam maritarum.

Isti iam nec iustos appetunt se uideri, nec saltim deforis sunt uel dealbati uel loti, sed palam pudore calcato de prauis conuersationibus suis etiam gloriantur, et domi forisque spurcitiam contrahentes, non tam referti sunt ossibus mortuorum, quam magis ipsi sunt mortui. Quibus euangelica sententia conuenienter exclamat: si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt ? Nam cum in his quae uidentur obscura sint et malae famae nigra dedecore, satis euidenter apparet haec eos in occulto gerere, quae etiam turpe sit dicere. Isti non solum ad tuam gratiam uenientes sui foeditate deterrent, sed etiam intrinsecus fratribus constitutis, pro quibus Christus est mortuus, offendiculum suae peruersitatis opponunt. Tales cauere nos iubes per apostolum tuum docens: separate uos ab omni fratre inordinate ambulantem. Et ea nos praecipis operari, quae uidentes cuncti uere fideles tui te caelestem patrem conlaudent adque magnificent, a quo rationabiles conscientiae bonaeque famae donum omne perfectum optimumque [Ver 530]

Quod ore sumpsimus, domine, quaesumus, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum [Ver 531]

Famulos et famulas, domine, quaesumus, intuere, quibus in te sperare donasti; ac pariter eis et quae tibi placeant postolare, et potius postulata concede [Ver 532]

XXI. ITEM ALIA

Concede nobis, domine, ueniam delictorum, et eos qui nos inpugnare moliuntur expugna: quia sub tuo munimine constitutis nulla diaboli noceuit obreptio [Ver 533]

Protector in te sperantium deus, exaudi praeces nostras et miserere nostri; ut corpore et mente uegetati tuis semper inhereamus officiis [Ver 534]

Supplices te rogamus, deus, ut munera quae deferimus, et deuotionis gratiam nobis conferant et salutem [Ver 535]

Uere dignum: quia aeclesiae tuae filios sicut erudire non cessas, ita non desines adiuuare, ut recte facienda cognoscant, et possibilitatem capiant exsequendi [Ver 536]

Sumentes dona caelestia gratias tibi referimus, sancte pater, omnipotens aeterne deus [Ver 537]

Protege, domine, fideles tuos, et quos spiritali ciuo uiuificare dignatus es, perpetua salutatione comitare [Ver 538]

XXII. ITEM ALIA

Auge fidem tuam, domine, quaesumus, miseratus in nobis: quia pietatis tuae subsidia non negabis, quibus in te credendi contuleris firmitatem [Ver 539]

Da nobis, domine, quaesumus, in te tota mente confidere: quoniam sicut superbis in sua uirtute praesumentibus semper obsistis, ita non deseris in tua misericordia gloriantes [Ver 540]

Munera, domine, quaesumus offerentes, ut et ab omnibus mundare peccatis, et a cunctis nos protegere digneris aduersis [Ver 541]

Uere dignum: quia, cum omne opus bonum a te incoari constet et perfici... hanc ipsam, quam nobis tribues perseuerantiam supplicandi, certi sumus inpetrare nos posse quae poscimus [Ver 542]

Tribue nobis, domine, caelestis mensae uirtute satiatis et desiderare quae recta sunt, et desiderata percipere [Ver 543]

Tu esto, quaesumus, domine, populi tui munimen et custus, tu uitae praesentis sustentator et rector, tu conlator aeternae [Ver 544]

XXIII. ITEM ALIA

Tuere, domine, quaesumus, famulos tuos, ut a peccatis omnibus abstinentes prompta tibi uoluntate famulemur [Ver 545]

Grata tibi sit, quaesumus, domine, tuae plebis oblatio, per quam et sanctificationem referat, et quae piae praecatur obtineat [Ver 546]

Uere dignum: qui fragilitatem nostram miseratus intendens, et mentem nobis tribues depraecandi, et tua supplicibus dona largiris [Ver 547]

Adesto nobis, domine deus noster, et quos tuis mysteriis recreasti, perpetuis defende praesidiis [Ver 548]

Familiam tuam, domine, benignus inlustra, et benedictionis tuae largitate confirma; ut te in omnibus ducem, te mereatur habere custodem [Ver 549]

XXIV. ITEM ALIA

Omnipotens et misericors deus, ad cuius beatitudinem sempiternam non fragilitate carnis, sed alacritate mentis ascenditur: fac nos atria supernae ciuitatis et te inspirante semper ambire, et tua indulgentia fidenter intrare [Ver 550]

Deus, qui, cum muneribus nullis indigeas, ipse nobis munera concta largiris: accipe propitius, quae de tuis donis tibi nos offerre uoluisti; non solum nostrae reputans deuotioni quae tua sunt, sed etiam per haec nos ad caelestia regna perducens [Ver 551]

Gratias tibi, domine, laudesque persoluimus, qui nos corporis et sanguinis dilectissimi filii tui domini nostri communione uegetasti; misericordiam tuam suppliciter exorantes, ut hoc tuum, domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed fiat intercessio salutaris ad ueniam [Ver 552]

XXV. ITEM ALIA

Protege, quaesumus, domine, Romani nominis ubique rectores; ut his tua uirtute uincentibus pax populi tui secura proueniat [Ver 553]

Praetende nobis, domine, misericordiam tuam, ut quae uotis expetimus, conuersatione tibi placita consequamur [Ver 554]

Exaudi, domine, praeces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et uitae nobis conferant praesentis auxilium, et gaudia sempiterna concilient [Ver 555]

Sacramentorum tuorum benedictione satiati quaesumus, domine, ut per haec semper emundemur a uitiis, et periculis exuamur [Ver 556]

Adesto, quaesumus, domine, plebi tuae, ut quae sumpsere fideliter et mente sibi et corpore te protegente custodiant [Ver 557]

XXVI. ITEM ALIA

Exaudi, domine, praeces nostras, et ut tuis nos muneribus iugiter prosequaris, maiestati tuae fac semper deuotos [Ver 558]

Omnipotens sempiterne deus, qui nos donis tuis praeuenis dignanter inmeritos: da, ut tibi gratias referentes efficiamur et meriti [Ver 559]

Offerimus tibi, domine, munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium nobis inmortalitatis operentur [Ver 560]

Uere dignum: quia, cum nostra laude non egeas, grata tibi tamen est tuorum deuotio famulorum; nec te augent nostra praeconia, sed nobis proficiunt ad salutem. Quoniam sicut fontem uitae praeterire causa moriendi est, sic eodem iugiter redundare effectus est sine fine uiuendi [Ver 561]

Libantes, domine, dona caelestia praesidium nobis inesse gaudemus et inter ista quae transeunt, et eorum quae mansura confidimus [Ver 562]

Protege, domine, famulos tuos, subsidiis pasce corporeis, et spiri talibus enutriens alimentis a cunctis hostibus redde securos [Ver 563]

XXVII. ITEM ALIA

Conuerte nos, domine, tuae propitiationis auxilio; ut castigatio peccatoribus conuenienter adhibita fiat correctio salutaris [Ver 564]

Respice, quaesumus, domine, praeces nostras, et his muneribus praesentiam tuae maiestatis intersere; ut quod nostro seruitio geritur, te potius operante formetur [Ver 565]

Uere dignum: cuius propitiationem in hac primum parte sentimus, cum ea, quae tibi sunt placita et nobis salutaria, desideramus adpetere. Dum enim sine te nihil recti uelle possimus aut agere aut perficere, indubitanter est gratiae, quidquid conuenienter operamur [Ver 566]

Caelestia dona capientibus, quaesumus, domine, non ad iudicium prouenire patiaris, quod fidelibus tuis ad remedium prouidisti [Ver 567]

Adesto, domine, populis, qui sacra donaria contigerunt; ut nullis periculis adfligantur, qui te protectore confidunt [Ver 568]

XXVIII. ITEM ALIA

Magnificentiam tuam, domine, praedicamus suppliciter inplorantes, ut qui nos inminentibus periculis exuisti, a peccatis quoque benignus absoluas; ut beneficia nobis maiora concedas, et tuis nos facias parere mandatis [Ver 569]

Munera nomini tuo, domine, cum gratiarum actione deferimus, qui nos ab infestis hostibus liberatos paschale sacramentum secura “placida” tribuisti mente suscipere [Ver 570]

Uere dignum: maiestatem tuam totis sensibus depraecantes, ut sic uitia nostra depellas, sicut quorum ferales extingues inimicos; nec captiuitatem, quam extrinsecus summouisti, sustinere nos patiaris internam. Sed ut noxia quaeque discutias et prospera iugiter largiaris, semper nos et quae praua sunt declinare perficias, et amare quae iusta sunt [Ver 571]

Laudes tuas, domine, non tacemus: quia nos a malis quae merebamur expediens, bona tua prestas celebrare laetantes [Ver 572]

Da, quaesumus, domine, fidelibus tuis in sacra semper actione persistere; ut qui tua miseratione sunt digni, fiant pietatis officii digniores [Ver 573]

XXIX. ITEM ALIA

Omnipotens et misericors deus, de cuius munere uenit, ut tibi a fidelibus tuis dignae et laudabiliter seruiatur: tribue, ut ad promissiones tuas sine offensione curramus [Ver 574]

Suscipe, quaesumus, domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis; et quod nostrae deuotioni concedis effici temporalis, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae [Ver 575]

XXX. ITEM ALIA

Ne despicias, domine, quaesumus, in adflictione clamantes, sed laborantibus celeri succure placatus auxilio [Ver 576]

Respice nos, omnipotens et misericors deus, et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolue [Ver 577]

Mitte, domine, quaesumus, spiritum sanctum, qui et haec munera praesentia nostra tuum nobis efficiat sacramentum, et ad hoc percipiendum nostra corda purificet: [Ver 578]

Uere dignum: quia te sine cessatione praedicantibus nec aduersa praeualent, nec prospera negabuntur [Ver 579]

Sit nobis, domine, reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, et cuius exequimur actionem, sentiamus effectum [Ver 580]

Plebs tua, domine, quaesumus, benedictionis sancte munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet, et optata repperiat [Ver 581]

XXXI. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui nos et castigando sanas et ignoscendo conseruas: presta supplicibus tuis, ut et tranquillitatis optatae consolatione laetemur, et ad correctionis effectum donum tuae pacis utamur [Ver 582]

Praeces nostras, domine, propitiatus admitte, et a terrenis effice contagiis expiatos, quos caelestibus tribues seruire mysteriis: [Ver 583]

Uere dignum: per quem nos eruis a peccatis, a periculis exuis, et ad gaudia sempiterna perduces [Ver 584]

Quaesumus, domine deus noster, ut mensae tuae sancta libantes, non ad iudicium nobis, sed ad praesidium sempiternum caelestia dona sumamus [Ver 585]

Respice, domine, propitius populum tuum, adque ad tuam misericordiam pertinentes et temporalibus „praesentibus” sustenta beneficiis et „futuris” aeternis [Ver 586]

XXXI. ITEM ALIA. ORATIONES MATUTINAS UEL AD UESPERUM

Deus, qui diem discernis et noctem, actos nostros a tenebrarum distingue caligine; ut semper quae sancta sunt meditantes, in tua iugiter luce uiuamus [Ver 587]

Annue, domine, praecibus nostris, et tuis seruitiis inherentes peruigili protectione custodi [Ver 588]

Domine deus noster, diurno labore fatigatos soporis quiete nos refoue; ut adiuti necessario fragilitatis auxilio, et corpore tibi simus et mente deuoti [Ver 589]

Propitiare, domine, quaerentibus misericordiam tuam, et statum Romani nominis ubique defende, „aliter et Romani nominis ubique protege principatum”, ut pax salusque perpetua tuorum possit uigere populorum [Ver 590]

XXXI. ITEM ALIA. ITEM AD UESPERUM

Quaesumus, domine deus noster, diei molestias noctis quiete sustenta; ut necessaria temporum uicissitudine succedente nostra reficiatur infirmitas [Ver 591]

Exaudi nos, omnipotens sempiterne deus, et ne sine terminis operum fragilitas humana deficiat, ipsa mutabilium rerum uarietate nos refoue [Ver 592]

Adesto, domine, praecibus nostris et die nocteque protege; ut quibusliuet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmetur [Ver 593]

XXXII. ITEM ALIA

Respice propitius, domine, quaesumus, adflictionem populi tui: et ne ad perdendum peccata nostra praeualeant, sed ad saluandum nos tua potius misericordia copiosa praeuincat [Ver 594]

Propitius intuere munera, domine, quaesumus, quae tuis altaribus exhibemus; ut quod nostra fragilitate defertur, tua uirtute sacretur [Ver 595]

Sumpsimus, domine, sacri dona mysterii humiliter depraecantes, ut quae in tui commemorationem nos facere praecipisti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium [Ver 596]

Rege, domine, quaesumus, tuorum corda fidelium; et ut bona tua te largiente percipiant, ipsorum primitus bonas esse concede „aliter effice” uoluntates [Ver 597]

XXXIII. ITEM ALIA.

Omnipotens sempiterne deus, da nobis fidei spei et caritatis aumentum; et ut mereamur adsequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis [Ver 598]

Deus, qui plenitudinem mandatorum in tua et proximi dilectione posuisti: hanc nobis gratiam largire propitius, ut quia in multis offendimus tua caritas abundet in nobis, per quam peccata mundantur [Ver 599]

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, oblationes familiae tuae propitiatus intende, ut haec piae deuotionis obsequia et rectores sanctificent et regendos [Ver 600]

Deus, qui fidelium tuorum... ad ueram uis innocentiam peruenire, fac nos per indulgentiam tuam illius participes sanctitatis, quae nec sibi noxia, nec cuiquam inueniatur aduersa [Ver 601]

Domine, sancte pater, omnipotens aeternae deus, da seruis tuis hunc caritatis affectum, ut bona pro malis reddere tuo incitentur exemplo, et de inimicis suis correctionem magis cupiant quam ultione gaudere [Ver 602]

Propitiare, domine, supplicum uotis, et populi tui oblationibus praecibusque susceptis omnium nostrum ad te corda conuerte [Ver 603]

XXXIV. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS.

Omnipotens sempiterne deus, Romanis auxiliare principibus, ut tua uirtute roboratis omnis hostilitas nec uiribus possit praeualere nec fraude [Ver 604]

Nostris, quaesumus, domine, propitiare temporibus; ut tuo munere dirigantur et Romana securitas et deuotio christiana: [Ver 605]

Supplices, domine, depraecamur, ut per haec dona sacrificii singularis et abolitio peccatorum, et tua nobis sanctificatio praeueatur [Ver 606]

Uere dignum: qui ineffabilibus modis hostes nostros etiam in tuam pateris contumeliam prosilire; ut quia nos de eorum seuitia uindicari pro nostris actibus non meremur, dum ad ultionem tuae rediguntur iniuriae, nobis licet inprobis consolatur; te pariter ad monente, cum peccatoribus ista prestentur, quanta possis ministrare correctis [Ver 607]

Tua nos, quaesumus, domine, miseratio gloriosa purificet, et dignos quibus sua beneficia prestet efficiat [Ver 608]

Fidelem populum, quaesumus, domine, potentiae tuae muniat inuicta defensio, sanctumque sibi caelesti dispensatione percipiat; ut pio tibi semper deuotus affectu, et ab infestis liberetur inimicis, et in tua iugiter gratia perseueret [Ver 609]

XXXV. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Supplicandi tibi, quaesumus, domine, da nobis sine cessatione constantiam; ut quos non deseris in tribulatione subiectos, cupiosius foueas maiestatem tuam iugiter exorantes [Ver 610]

Presta, quaesumus, domine, ut hac oblatione mundati sumamus et depraecandi fiduciam, et gratiam quae iusta „bona” sunt inpetrandi [Ver 611]

Uere dignum: tantoque propensius agere, quod pro nostro mudulo nitimur operari, quanto ieiuniis et orationibus expiemur, consequi nos posse, quae poscimus; praesertim dum prestitorum testificatio spem tribuat petendorum [Ver 612]

Domine deus noster, qui salutaria et praeuidis solus et tribuis: tu, quaesumus, et mentibus nostris largire semper effectum tuam misericordiam postulandi, et quae nobis sint utilia placatus inpende [Ver 613]

Exaudiat uos dominus deus noster, et pro sua quemque necessitate clamantem benignus aspiciat; solacia propitius administret, quae humana poscit infirmitas; peccata, quae aduersantur, auertat; pariterque corporibus uestris et mentibus semper profutura concedat [Ver 614]

XXXVI. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Domine deus noster, quaesumus, concede propitius, ut aeclesia tua iugiter et religione crescat et pace [Ver 615]

Conciliet nobis misericordiam tuam, domine, munus oblatum, nostraeque simul protectioni proficiat et saluti [Ver 616]

Uere dignum: qui non solum peccantibus nobis ueniam tribues, sed hostibus nostris potenter obsistis, et quos perpeti malis operibus promeremur, magnifica pietate depelles; ut nos ad tuae reuerentiae cultum et terrore cogas et amore perducas [Ver 617]

Tantis, domine, repleti muneribus, ut salutaria semper dona capiamus, presta, quaesumus, ut a tua numquam laude cessemus [Ver 618]

Porrige, quaesumus, dexteram, domine, populo depraecanti; et cui tribuis supplicandi benignus affectum, praebe placatus auxilium; ut te ductore confidens, et mala cuncta declinet, et omnia quae bona sunt adpraehendat [Ver 619]

XXXVII. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, aeclesiae tuae concede propitius, ut mortiferis „sacrilegis” oblectationibus amputatis, aeternitatis tuae potius delectatione laetentur [Ver 620]

Auxiliare nobis, misericors deus, ut et cunctos hostes expugnare possimus, presta, quaesumus, ut nostros uincamus errores [Ver 621]

Repelle, domine, quaesumus, a nobis sacrilegas uoluntates, et tribue, ut diuina „aliter beata” mysteria castis iucunditatibus celebremus [Ver 622]

Uere dignum: suppliciter exorantes, ut omnis a nostro discedat corde profanitas, et quod professione respuimus, actione uitemus: quia nimis est exsecrandum, ut cum uanae superstitionis ipsos quoque remoueris sectatores, a fidelibus tuis diabolica figmenta tractentur. Qui hoc ipso praui spiritus non dubium est, quo factis probantur et dictis, labem moribus inrogare, dum scilicet uel aguntur crimina uel canuntur. Promptiusque debemus, omni ritu pestifere uetustatis abolito, caelestis uitae nouitate gaudere: quia tunc propitiatio superna non deerit, si cunctis abominationibus abdicatis, ad uerae diuinitatis salutaria mandata currentes, laudes eius sancta uoce cantemus [Ver 623]

Laetificet nos, quaesumus, domine, sacramenti ueneranda sollemnitas, pariterque mentes nostras et corpora et spiritali sanctificatione fecundet, et castis gaudiis semper exerceant [Ver 624]

Purifica, domine, quaesumus, familiam tuam, et ab omnibus contagiis prauitatis emunda; tuis donis exultent, te semper et ubique conlaudent: ut redempta uasa sui domini passione non spiritus inmundi rursus inficiant, sed salutatio sempiterna possideat [Ver 625]

XXXVIII. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, ab hostium nos defende formidine, ut omni perturbatione summota liberis tibi mentibus seruiamus [Ver 626]

Presta, quaesumus, domine deus noster, ut et inter quaslibet angustias constituti non desinamus tuo nomini supplicare, et cum propitiatio caelestis inpenditur, a tua numquam laude cessemus [Ver 627]

Placatio tua nobis, domine, sit propinqua, quam etsi nostris operibus non meremur, interueniente sacrificio singulari tua percipiamus miseratione praeuenti [Ver 628]

Uere dignum: tu enim nos per euangelicae relationis exemplum, quod meritis non ualemus, ianuam misericordiae tuae pulsando diutius inpetrare posse docuisti; adque ideo supplices te rogamus, ut et perseuerantiam nobis tribuas depraecandi, et pium pandas tuae propitiationis auditum [Ver 629]

Sentiamus, domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis; ut in utroque saluati de caelestis remedii plenitudine gloriemur [Ver 630]

Effunde, quaesumus, domine, spiritum gratiae super familiam tuam, et ab ea quidquid diabolicae fraudis inrepit, quidquid terrenae labis incurrit expelle; ut interius exteriusque mundata et puram tibi deuotionem semper exhibeat, et facilius possit adsequi, quod rationabiliter et conuenienter exposcit [Ver 631]

XXXIX. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Annue, quaesumus, omnipotens deus, ut sacramentorum tuorum gesta recolentes, et temporali securitate releuemur, et erudiamur legalibus institutis [Ver 632]

Da nobis, domine deus noster, ut et mundi cursus pacifico nobis tuo ordine dirigatur, et aeclesia tua tranquilla deuotione laetetur [Ver 633]

Protege nos, domine, quaesumus, tuis mysteriis seruientes, ut diuinis rebus et corpore famulemur et mente [Ver 634]

Uere dignum: qui profutura tuis et facienda prouidis et facta dispensas, mirisque modis aeclesiae tuae gubernacula moderaris, ut exerceatur aduersis et prosperis subleuetur: ne uel inpugnatione memores subcumbat, uel securitate torpiscat, sed subdito tibi semper affectu, nec in tribulatione supplicare deficiat, nec inter gaudia gratias referre desistat [Ver 635]

Repleti sumus, domine, muneribus tuis. Tribue, quaesumus, ut et eorum emundemur effectu et muniamur auxilio [Ver 636]

Adueniat, quaesumus, domine, misericordia sperata suppli cibus, et eisdem caelestis munificentia tribuatur, qua et recte poscenda cognoscant et postulata percipiant [Ver 637]

  1. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Presta nobis, domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae; ut sine qua nihil boni possumus, eadem largiente dignae quae tua sunt et cogitatione ualeamus et facere [Ver 638]

Concede nobis, domine deus noster, ut celebraturi sanctorum non solum obseruantiam corporalem, sed quod est potius habeamus mentium puritatem [Ver 639]

Uere dignum: tua nobis enim munera conferri posse confidimus abundantiam deuotionis et pacis, ut et securitatem tribuat recte curata religio, et sacris sollemnitatibus famuletur concessa securitas „tranquillitas” [Ver 640]

Tribue nobis, domine, quaesumus, ut mysterii salutaris et intellectu proficiamus et cultu [Ver 641]

Famulos et famulas tuas, domine, caelesti uisitatione circumda; mentibus eorum adque corporibus ros tuae benedictionis infunde; ut sacris sollemnitatibus conuenienter aptati, et sanctificationis gratiam referant, et quae piae praecantur obtineant [Ver 642]

XLII. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, tota nos ad te mente conuerte; ut qui talia dona prestas inmeritis, praeueas maiora deuotis [Ver 643]

Hostias tibi, domine, laudis offerimus, qui nos et praesentibus simul bonis cumulas et futuris [Ver 644]

Uere dignum: qui cum desidiosis et duris operariis semper adsint inmensa praesidia, quanta toto tibi corde subiectis conferre possis, ostendis; et dum haec largiris indignis, dignos fieri quibus meliora tribuantur hortaris [Ver 645]

Gratias tibi referimus, domine, qui nos a temporalibus facis respirare pressuris, ut ad gaudia sempiterna promoueas [Ver 646]

Perfice, domine, misericordias tuas populo supplicanti, quem tuorum largitate donorum et instantius gratiam postulare maio rem et fiducialius sperare concedes [Ver 647]

XLIII. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Respice, domine, quaesumus, adflictionem populi tui; et ab omnibus necessitatibus liberatum secura tribue tibi mente seruire [Ver 648]

Laetifica nos, domine, quaesumus, consolationibus tuis; et ut nobis dona caelestis gratiae largiaris, ueniam propitiatus inpende [Ver 649]

Deuotionem, quaesumus, domine, nostrae mentis informa, ut cum oblationibus hostiarum purum tibi pectus exhibeat [Ver 650]

Uere dignum: qui aeclesiam tuam et fouere beneficiis et non desinis exercere promissis; ut dum postulata concedes, confidentius facias speranda deposci: gratiarumque tibi actiones, etiam si iugiter offerantur, sine cessatione debeamus, cum et prestitorum praeconia non tacentur, et de prestandis necessariae supplicatur [Ver 651]

Uiuificent nos, domine, tui munera sacramenti, ut diuina participatione semper mereamur augeri [Ver 652]

Famulos et famulas tuas, quaesumus, domine, propitius intuere; ut ea semper cupiant quae tibi placita, et ea semper quae sunt eis salubria consequantur [Ver 653]

Adesto, domine, plebi tuae, et in tua misericordia confidenti opem tuae propitiationis inpende [Ver 654]

Ad aures misericordiae tuae, domine, supplicum uota perueniant; et ut possimus inpetrare quae poscimus, fac nos semper tibi placita postulare [Ver 655]

Purifica nos, domine, hisdem quibus seruitium dependimus sacramentis, ut oblatio tibi nostra sacrificium pariter reddatur et actio [Ver 656]

Uere dignum: quia tu semper in nostra perficiens infirmitate uirtutem, aeclesiam tuam inter aduersa crescere tribuisti; ut cum putaretur oppressa, tunc potius exaltata praeualeret: dum simul et experientiam fidei declinarat adflictio, et per te superata uitae praesentis efficit gloriosam [Ver 657]

Caelestis uitae munere uegetati, quaesumus, domine, ut quod est nobis in praesenti uita mysterium, fiat aeternitatis auxilium [Ver 658]

Presta famulis tuis, domine, abundantiam protectionis et gratiae. Da salutem mentis et corporis. Da continuae prosperitatis aumenta; et tibi semper fac esse deuotos [Ver 659]

XLIV. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, Romani nominis defende rectores, ut in tua dextera confidentes fiant cunctis hostibus fortiores [Ver 660]

Da, quaesumus, domine deus noster, gratiae tuae donis et iustificari nos semper et instrui, quos cottidianum tibi sacrificium praecipis exhibere [Ver 661]

Uere dignum: qui ideo praesentium rerum prospera plerumque suspendes, ne his retenti caelestia non quaeramus; et tunc eadem magis benignus inpendis, cum haec in tui nominis cultum transferimus promptiorem [Ver 662]

Maiestati tuae, domine, debitas laudes offerimus, qui nos et temporalibus subsidiis refouis et pacis aeternae [Ver 663]

Esto, quaesumus, domine, propitius plebi tuae, ut de die in diem quae tibi non placent respuentes, tuorum potius repleantur dilectionibus mandatorum; et mortalis uitae consolationibus gubernati proficiant ad inmortalitatis effectum [Ver 664]

XLV. INCIPIUNT PRAECES DIURNAE CUM SENSIBUS NECESSARIIS. ITEM ALIA

Custodi, domine, populum tuum, et ut eidem perpetuam misericordiam largiaris, tuo semper nomini fac deuotum [Ver 665]

Auxiliare, domine, supplicibus tuis, ut opem tuae gratiae consequantur, qui in tua pietate confidunt [Ver 666]

Deus, qui mysteriorum tuorum dignanter operaris effectus praesta, quaesumus, ut sacris apta muneribus fiant nostra seruitia [Ver 667]

Uere dignum: qui humanum genus iusta sinceraque decernens societate constare, et ideo cuncta refutanda docuisti quae praepediunt aequitati, quia per haec turbatur tranquilla concordia iniustitiamque praecipis esse uitandum, ut unanimitas inoffensa permaneat; nobisque est magnopere festinandum, ut quae tibi non placent rennuentes, ea potius appetamus, quibus possimus habere placatum [Ver 668]

Subsidium nostrae salutis accepto supplices, domine, te rogamus, ut quos tanti mysterii tribues esse consortes, eosdem dignos efficias [Ver 669]

Adesto, domine, propitius plebi tuae; et ut eam perpetua bonitate non deseras, piis operibus indesinenter exerce: quia omnia dona prestabis, quibus concesseris religionis aumentum [Ver 670]