MENSE IUNIO. XIIII. IN NATALE SANCTORUM IOHANNIS ET PAULI
Omnipotens sempiterne deus, qui nos idoneos non esse perpendens ad maiestatem tuam, sicut dignum est, exorandam: da sanctos martyres tuos pro nostris supplicare peccatis, quos digne possis audire [Ver 257]
Adiuua nos, domine deus, tuorum praece sanctorum, ut quorum festa gerimus, sentiamus auxilium [Ver 258]
Uere dignum: qui non solum debitum mortis antiquae, quo idem non tenebatur, exsoluens pro debitoribus repensauit, sed martyribus suis contulit, ut, quod humana substantia contra uoluntatem sui creatoris agendo contraxerat et praefixa lege fuerat solutura, dum pro creatoris testimonio sponte suscipiunt, fieret eis de reatu iustitia, et poena transiret ad gloriam [Ver 259]
II ITEM ALIA
Sint tibi placita, domine, populi tui uotiua sacrificia, et quod fragilitas nostra non impetrat, sanctorum supplicatio pro quorum gloria deferuntur optineat [Ver 260]
Dicata nomini tuo munera, domine, sanctorum tuorum pro nobis satisfactio prosequatur, ut offensae nostrae per eos qui tibi sunt placiti relaxentur [Ver 261]
Uere dignum: qui ad maiorem triumphum de humani hoste capiendum praeter illam gloriam singularem, qua ipsius domini uirtute prostratus est, ut etiam a sanctis martyribus superaretur effecit, et eadem uictoria sequeretur in membris “adque in membris quoque suis uictoria sequeretur”, quae praecessit in capite [Ver 262]
III ITEM ALIA
Exaudi, domine, praeces nostras, et ut digna sint munera, quae oculis tuae maiestatis offerimus, subsidium nobis tuorum concede sanctorum [Ver 263]
Uere dignum: tui enim operis, domine, tuaeque uirtutis est, ut inimicus humanae substantiae non tantum per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, sed etiam per sanctos martyres tuos deuitrici quondam naturae redderetur obnoxius, et sibi subditae subderetur [Ver 264]
- ITEM ALIA
Adesto, domine, quaesumus, aeclesiae tuae uotis, adesto muneribus; et quod conscientia nostra non supplet, sanctorum tuorum intercessio conpenset et meritum [Ver 265]
Uere dignum: quia mira sunt opera iustitiae tuae adque pietatis, cum uel a te deuians homo diabolicae subicitur potestati, uel ad te per tuam gratiam remeans, non solum ius infesti dominatoris euadit, sed in eum, sicut probamus in sanctis tuis, accipit tua uirtute dominatum [Ver 266]
Sancti tui, domine, quaesumus, tuam misericordiam depraecentur, ut sacramenta quae sumpsimus et praesentis uitae nobis remedia conferant et futurae [Ver 267]
Beatis martyribus supplicantibus, domine, fideles tuos propitiatus intende. Tui sunt, domine, tibique subiecti. Benedictiones tuas te largiente percipiant, quas humili indesinenter expectant: sed ut munera conlata custodiant, pie iusteque sperata percipiant [Ver 268]
- ITEM ALIA
Quaesumus, omnipotens deus, ut nos geminata laetitia hodiernae festiuitatis excipiat, quae beatorum Iohannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio fecit esse germanos [Ver 269]
Hostias altaribus tuis, domine, placationis inponimus, potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando, et per eos nobis inplorando ueniam peccatorum [Ver 270]
Uere dignum: quamuis enim tuorum merita praetiosa iustorum, quocumque fideliter inuocentur, in tua sint uirtute praesentia, potenter tamen nobis clementi prouidentia contulisti, ut non solum passionibus martyrum gloriosis urbis istius ambitum coronares, sed etiam in ipsis uisceribus ciuitatis sancti Iohannis et Pauli uictricia membra reconderes, ut interius exteriusque cernentibus et exemplum piae confessionis occurreret, et magnifice benedictionis non deesset auxilium [Ver 271]
- ITEM ALIA
Honor martyrum beatorum deferre nos tibi munera, domine, fidenter hortatur, quia per eos nobis credimus profutura [Ver 272]
Uere dignum: fulget enim uox illa piissima domini Iesu Christi, qua mundo subueniens clementer praedixit: nisi granum trittici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adferet. Ex quo uidemus uberem pullulasse toto terrarum orbe sationum, et de principali cruce prodisse gloriosarum segitem passionum; quia pro impiis seruis sanguinem suum creator effundens, ut pro immaculato domino famuli peccatores certatim morerentur, effecit [Ver 273]
VII. ITEM ALIA
Propitius, domine, quaesumus, oblationem nostrae seruitutis intende, et ut sanctorum tuorum praecibus commendetur indulge [Ver 274]
Uere dignum: cuius inspiratione succensi beati martyres ad passionis gloriam cucurrerunt, non timentes qui corpus occiderent, sed eum qui corpus animamque mittere poterat in gehennam; adque ideo illos persecutio saeua non perdidit, sed beata confessio sublimauit [Ver 275]
VIII. ITEM ALIA
Oblata munera nomini tuo, domine, nostrae sanctificationi proficere tuorum praecibus concede sanctorum [Ver 276]
Uere dignum: quia tuae uirtutis esse cognoscimus, ut sancti tui, secundum magnificam domini nostri Iesu Christi caelestemque doctrinam, sanctas anima odiendo diligerent, et non seruando potius custodirent; hac simul pietatis imitationem nobis et praesidium relinquentes [Ver 277]
Da, quaesumus, domine deus noster, ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu [Ver 278]
Exultet plebs tua, domine, placitorum tibi fulta praesidiis, quibus et sanctificationem referat, et subsidia propriae fragilitatis adquirat [Ver 279]