VIII MENSE APRILE / XXXVIII ITEM ALIA
Praeces nostras, domine, propitiatus admitte, et ut digne tuis famulemur altaribus, sanctorum tuorum nos intercessione custodi [Ver 145]
Tribue nos, domine, quaesumus, donis tuis libera mente seruire, ut purificante nos gratia tua hisdem quibus famulamur mysteriis emundemur [Ver 146]
Uere dignum: tibi etenim, domine, sacra festiuitas agitur, tibi dies sacrata celebratur, quam beatorum martyrum tuorum sanguis in ueritatis tuae testificatione profusus magnifico nominis tui honore signauit [Ver 147]
Omnipotens sempiterne deus, qui fragiliati nostrae consulens adsidua nos sanctorum celebritate solaris: da nobis sub patronis talibus constitutis, et perpetua securitate muniri, et salutari gaudere profectu [Ver 148]
Grata tibi munera nostra sint, domine, quae et tuis sunt instituta praeceptis, et sanctorum tuorum festiuitas gloriosa commendat [Ver 149]
Uere dignum: tuas enim, domine, uirtutes tuasque uictorias admiramur, quotiens in aeclesia tua horum dierum sollemnia celebramus, quos insignes confessorum tuorum et martyrum palmae ad perennem memeriam sanctamque laetitiam fidelibus populis sacrauerunt [Ver 150]
Quaesumus, domine deus noster, ut diuina mysteria, quae in tuorum commemoratione sanctorum frequentamus actu, subsequamur et sensu [Ver 151]
Adesto, domine, populo tuo cum sanctorum patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia non praesumit, suffragantium meritis consequatur [Ver 152]