VIII MENSE APRILE / XXVII ITEM ALIA
Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum martyrum confessionibus aeclesiae tuae sacrum corpus exornas: da nobis, quaesumus, ut et doctrinis eorum tibi placentia et pio sequamur auxilio [Ver 98]
Exaudi, domine, supplicum praeces, et quas merita nostra destituunt, sanctorum tuorum commendatio reddat acceptas [Ver 99]
Suscipe, domine, munera tuorum uotiua populorum; et eorum tibi grata praecibus, pro quorum sollemnitatibus offeruntur [Ver 100]
Uere dignum: qui nos sanctorum martyrum tribuis gloriosas indesinenter celebrare uictorias. Isti sunt enim confessores illius nominis, in quo nobis unicum salutis nostrae praesidium, pater aeternae, posuisti. Et ut ad eius cognitionem possimus accedere, paruularum mentium fidem eorum et testificationibus instrues et intercessionibus benignus adtollis [Ver 101]
Sanctorum praecibus, domine, confidentes quaesumus: per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus [Ver 102]
Supplicem tibi populum, domine, tua munitione custodi, nec difficulter quod pie quod iuste postulat consequatur, cui sanctorum tuorum merita suffragantur [Ver 103]