Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
10660340

Odwiedza nas 187 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / VIIII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

VIII MENSE APRILE / VIIII ITEM ALIA

Omnipotens sempiterne deus, qui sanctorum tuorum nos intercessione custodi: presta, ut quorum fouemur meritis, proficiamus piae confessionis exemplis [Ver 18]

Supplicatio tibi nostra, domine, et grata pariter exsistat oblatio, quae cum pro sanctorum tuorum commemoratione defertur, indulgentiam nobis hisdem suffragantibus consequatur [Ver 19]

Uere dignum: qui non solum martyrum, sed etiam confessorum tuorum es uirtute mirabilis. Licet enim illi passione sint clari, qui manifestis acerua supplicia sustinere tormentis, etiam isti tamen occultae proposito castigationis adflicti et cruciati spiritalis obseuantiae disciplinis illorum sunt uestigia subsecuti [Ver 20]