Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
11525940

Odwiedza nas 146 gości oraz 0 użytkowników.

Liturgia mozarabska (wizygocka lub hiszpańska)

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

Missale Hispano-Mozarabicum
Ordo Missæ

 

RITUS INITIALES

1. Cum chorus Prælegendum intonat, Sacerdos cum Ministris ad altare procedit:

PRÆLEGENDUM

Prælegendum omittitur in missis ferialibus totius anni et in dominicis Quadragesimæ.

2. Sacerdos sub silentio acclinis orat. Pro opportunitate hanc vel aliam congruam orationem secreto dicere potest:

Ad tuum altáre concurro,
ætérne omnípotens Deus,
et prece, qua váleo,
tuam misericórdiam
pro mea popuíque salúte expósco,
offerens hoc sacrifícium maiestáti tuæ,
quod grate dignéris ipse suscípere,
eiúsque intervéntu,
quia pius es,
petitioni meæ efféctum concéde.
Da menti meæ intentiónem,
quæ suscípiat profúndam bonitátem tuam.
Da sic te pétere pro pópulo,
ut tuo se gratulétur muníri præsídio.
Da mihi lácrimas ex tuo afféctu intérnas,
quæ peccatórum possint exsólvere víncula
et acquírere grátiam postulátam.

3. Sacerdos osculatur altare nihil dicens. Postea cum ministris sedem petit.

In feriis totius anni et in dominicis Quadragesimæ, omissis «Gloria in excelsis» (n. 4) et oratione Post Gloriam (n. 6), postquam osculatus fuerit altare, et sedem petierit, Sacerdos populum salutat (n. 7)... Deinde legitur prima lectio (n. 8).

4. Deinde cantatur hymnus:

Glória in excélsis Deo,
et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.

Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificámus te,
grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens.

Dómine Fili unigénite Iesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei Fílius Patris.

Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.

Quóniam tu solus Sanctus,
tu solus Dóminus,
tu solus Altíssimus Iesu Christe,

cum Sancto Spíritu
in glória Dei Patris.
Amen.

5. In sollemnitatibus, sicut in Proprio indicatur, post hymnum «Gloria in excelsis», chorus Trisagion canit.

6. Post hymnum «Gloria in excelsis» aut post Trisagion, si hoc canendum est, Sacerdos Orationem Post Gloriam extensis manibus recitat.

ORATIO POST GLORIAM

In fine orationis omnes respondent:

Amen.

Nisi specialis conclusio indicetur in Proprio, Sacerdos Orationem Post Gloriam hac formula concludit:

Per misericórdiam tuam, Deus noster,
qui es benedíctus, et vivis et omnia regis
in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

Aliæ communes conclusiones orationi post gloriam aptæ

Per grátiam pietátis tuæ, Desu noster,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

Adiuvánte tua déxtera, Deus noster,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

Te præstánte, summe Deus,
qui in Trinitáte gloriáris in sæcula sæculórum.

Tua concedénte cleméntia,
piíssime et admirábilis Deus,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum,
qui tecum et cum Spíritu Sancto, unus Deus,
vivit et regnat in sæcula sæculórum.

 

LITURGIA VERBI

7. Sacerdos populum salutat, dicens:

Dóminus sit semper vobíscum.

Populus respondet:

Et cum spíritu tuo.

8. Deinde lector prophetiam legit:

PROPHETIA

Lectio libri...

R/. Deo gratias.

In fine lectionis omnes respondet:

Amen.

Sive in feriis, sive in dominicis Quadragesimæ, loco prophetiæ, lectio sapientialis ac lectio historica leguntur, ex Vetere Testamento desumptæ. Feriis IV et VI Quadragesimæ, pro psallendo canuntur Threni.

9. Post prophetiam, chorus Psallendum canit.

PSALLENDUM

10. In præcipius festivitatus Martyrum, post Prophetiam et Psallendum, legi potest conclusio Passionis Martyris vel Martyrum, quorum memoria celebratur, ut invenitur in Passionario, cui adiungitur Canticum Danielis, dictum «Benedictiones»:

BENEDICTIONES

Benedíctus es Dómine, Deus Patrum nostrórum,
et laudábilis et superexaltátus in sæcula. Amen.

Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum,
et laudábile et superexaltátum in sæcula. Amen.

Benedíctus es in templo sancto honóris tui,
et laudábilis et superexaltátus in sæcula. Amen.

Benedícite ómnia ópera Dómini Dómino,
laudáte et superexaltáte eum in sæcula sæculórum. Amen.

Benedícite sancti et húmiles corde Dómino,
laudáte et superexaltáte eum in sæcula sæculórum. Amen.

Benedícite Ananía, Azaría et Mísael, Dómino,
laudáte et superexaltáte eum in sæcula sæculórum. Amen.

Quia liberávit nos ab ínferis
et de manu mortis salvávit nos,

Et erípuit nos de médio ardéntis flammæ
et e médio ignis edúxit nos.

Confitémini Dómino, quóniam bonus,
quóniam in sæculum misericórdia eius. Amen.

11. Deinde lector apostolicam lectionem legit:

APOSTOLUS

Epístola...

R/. Deo grátias.

In fine lectionis omnes respondent:

Amen.

12. Diaconus ad ambonem pergit, ministris cum incenso et cereis cum comitantibus, et, omnibus stantibus, dicit:

Dóminus sit semper vobíscum.

Omnes respondent:

Et cum spíritu tuoY con tu espíritu.

13. Diaconus librum thurificat, et Evangelium proclamat:

EVANGELIUM

Evangélium...

R/. Glória tibi Dómine.

In fine lectionis omnes respondent:

Amen.

In Vigilia Paschatis, lectionem evangelicam legit Episcopus vel ipse Sacerdos qui celebrationem præsidet.

14. Deinde fit homilia.

LAUDES

15. Homilia expleta, chorus «Laudes» cantat

 

PRÆPARATIO OBLATIONUM

16. Chorus intonat «Sacrificium». Si oblationes a populo faciendæ sunt, fideles tunc ad altare dona afferentes accedunt.

SACRIFICIUM

17. Diaconus linteolum super altare extendit ibique patenam cum pane deponit. Item vinum et parum aquæ in calicem infundit. Deinde calicem in altari deponit.

Tunc Sacerdos hanc orationem secreto dicere potest:

Hæc oblátio panis et vini,
quæ a nobis indígnis fámulis tuis
tuo est impósita altário,
tu, ætérne omnípotens Deus,
intúere vultu placábili.

Áccipe conversatiónem nostram
in sacrifícium acceptábile tuum,
ut innováti per grátiam tuam
mereámur tibi laudes persólvere plácitas.

18. Pro opportunitate, Sacerdos incensat oblationes et altare. Stans ad latus altaris lavat manus nihil dicens.

Deinde Sacerdos et diaconus sedem petunt.

INTERCESSIONES SOLLEMNES

19. Stans ad sedem, Sacerdos Orationem Admonitionis recitat.

 

ORATIO ADMONITIONIS

In fine orationis omnes respondent:

Amen.

Nisi specialis conclusio indicetur in Proprio, Sacerdos Orationem Admonitionis hac formula concludit:

Per misericórdiam ipsíus Dei nostri,

qui est benedíctus et vivit et ómnia regit

in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

 

Aliæ communes conclusiones orationi admonitionis aptæ

Per misericórdiam ipsíus Christi Dei nostri,

qui cum Patre et Spíritu Sancto, unus Deus,

vivit et regnat in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

 

Adiuvánte eius misericórdia,

qui regnat in Trinitáte, unus Deus,

et pérmanet in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

 

Ipso præstánte et auxiliánte,

qui cum Patre et Spíritu Sancto, unus Deus,

vivit et regnat in ætérna sæcula sæculórum.

R/. Amen.

 

Eius concedénte misericórdia,

qui in Trinitáte, unus Deus,

vivit et regnat in ætérna sæcula sæculórum.

R/. Amen.

 

Quia multæ sunt miseratiónes suæ,

Deus noster, qui ómnia órdinat et dispónit

in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

 

20. Sacerdos ad orationem populum exhortatus dicens:

Oremus.

 

Chorus acclamat:

Hágios, Hágios, Hágios, Dómine Deus, Rex ætérne, tibi laudes et grátias.

 

21. Diaconus Diptychum recitat:

Ecclésiam sanctam Cathólicam

in oratiónibus in mente habeámus,

ut eam Dóminus

fide et spe et caritáte

propítius ampliáre dignétur.

R/. Præsta, ætérne, omnípotens Deus.

 

Omnes lapsos, captívos infírmos atque peregrínos

in mente habeámus,

ut eos Dóminus propítius

respicére, redimére, sanáre et confortáre dignétur.

R/. Præsta, ætérne, omnípotens Deus.

 

22. Deinde Sacerdos Orationem Aliam recitat.

 

ALIA

Omnes respondent:

Amen.

 

Cui ipse Sacerdos invariabilem conclusionem adiungite:

Per misericórdiam tuam, Deus noster,

in cuius conspéctu sanctórum Apostolórum et Mártyrum

Confessórum atque Vírginum nómina recitántur.

R/. Amen.

 

23. Diaconus alia diptycha recitat:

Ófferunt Deo Dómino oblatiónes Sacerdótes nostri

N. N. Papa Roménsis, et réliqui pro se et pro omni clero,

et plébibus Ecclesiæ síbimet consignátis,

et pro univérsa fraternitáte.

R/. Ófferunt pro se et pro univérsa fraternitáte.

 

Item ófferunt univérsi presbýteri, diáconi, clérici,

ac pópuli circumadstántes

in honórem Sanctórum, pro se et suis.

R/. Ófferunt pro se et pro univérsa fraternitáte.

 

Faciéntes commemoratiónem

beatissimórum Apostolórum et Mártyrum

gloriósæ Sanctæ Maríæ Vírginis,

Zacharíæ, Ioánnis, Infántium, Stéphani,

Petri et Pauli, Ioánnis, Iacóbi, Andréæ,

Acíscli, Torquáti, Fructuósi,

Félicis, Vincéntii, Eulógii, Iusti et Pastóris,

Iustæ et Rufínæ, Euláliæ, item Euláliæ, Leocádiæ.

R/. Et ómnium Mártyrum.

 

Pro opportunitate nomina aliorum Martyrum adiungi possunt.

Ítem Confessórum Hilárii, Athanásii, Martíni,

Ambrósii, Augustíni, Fulgéntii,

Leándri, Isidóri, Bráulii,

Eugénii, Hildephónsi, Iuliáni.

R/. Et ómnium Confessórum.

 

Pro opportunitate nomina aliorum Sanctorum adiungi possunt.

Offert Ecclésia Dei sancta Cathólica

pro animábus ómnium pausántium,

ut eos Dóminus inter ágmina beatórum

propítius collocáre dignétur

R/. Præsta, ætérne omnípotens Deus.

 

ORATIO POST NOMINA

24. Proclamationem Diptychorum Sacerdos Oratione post Nomina concludit.

Omnes respondent:

Amen.

 

Cui adiungit invariabilem formulam conclusionis:

Quia tu es vita vivórum,

sánitas infirmórum,

ac réquies ómnium fidélium defunctórum

in ætérna sæcula sæculórum.

R/. Amen.

 

SIGNUM PACIS

25. Sacerdos recitat Orationem ad Pacem.

ORATIO AD PACEM

Omnes respondent:

Amen.

Post Orationem ad Pacem ordinarie dicitur connexionis formula, quæ sequitur:

Quia tu es vera pax nostra
et cáritas indisrúpta
vivis tecum et regnas
cum Spíritu Sancto, unus Deus,
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Cum vero in Proprio ita indicatur, hæc peculiaris formula adhibetur:

Præsta, per auctórem pacis et caritátis
Dóminum nostrum Iesum Christum
cum quo tibi est una et coæquális esséntia,
in unitáte Spíritus Sancti regnántis,
Deus, in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

26. Sacerdos manus extendit super populum, dicens:

Grátia Dei Patris omnipoténtis,
pax ac diléctio Dómini nostri Iesu Christi,
et communicátio Spíritus Sancti
sit semper cum ómnibus vobis.
R/. Et cum homínibus bonæ voluntátis.

27. Deinde diaconus dicit populo:

Quómodo astátis, pacem fácite.

28. Dum Sacerdos cum ministris, et fideles sibi invicem pacem et caritatem exprimunt signo visibili, chorus intonat Cantum ad Pacem:

CANTUS AD PACEM

Pacem meam do vobis, pacem meam comméndo vobis.
V/. Non sicut mundus dat pacem, do vobis.
R/. Pacem meam do vobis,
pacem meam comméndo vobis.

V/. Novum mandátum do vobis ut diligátis vos ínvicem.
R/. Pacem meam do vobis,
pacem meam comméndo vobis.

V/. Glória et honor Patri et Fílio et Spirítui Sancto, in sæcula sæculórum. Amen.
R/. Pacem meam do vobis,
pacem meam comméndo vobis.

In aliquibus festivitatibus, in Proprio indicatur specialis Cantus ad Pacem.

 

PREX EUCHARISTICA

29. Sacerdos ad altare procedit. Coram altare stans, dicit:

Introíbo ad altáre Dei mei.

Omnes respondent:

Ad Deum qui lætíficat iuventútem meam.

Diaconus populus admonet:

Aures ad Dóminum.

Omnes respondent:

Habémus ad Dóminum.

Extendens manus prosequitur Sacerdos:

Sursum corda.

Omnes respondent:

Levémus ad Dóminum.

Dicit Sacerdos:

Deo ac Dómino nostro Iesu Christo Fílio Dei,
qui es in cælis,
dignas laudas dignásque grátias referámus.

Omnes respondent:

Dignum et iustum est.

30. Deinde Sacerdos extensis manibus Illationem recitat vel cantat:

ILLATIO

31. Omnes cantant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glóriae maiestátis tuæ.
Hosánna Fílio David.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

Hágios, Hágios, Hágios, Kýrie, o Theós.

32. Deinde Sacerdos extensis manibus Orationem Post Sanctus recitat vel cantat.

ORATIO POST SANCTUS

33. Oratio Post Sanctus concluditur verbis «...ac Redemptor æternus», vel simili quadam formula, quæ inmediate connectitur cum Enarratione Institutionis:

Qui prídie quam paterétur,
accépit panem

Sacerdos accipit patenam cum pane et elevans oculos prosequitur:

et grátias agens,
benedíxit ac fregit,
dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et manducáte:
Hoc est Corpus meum
quod pro vobis tradétur.
Quotiescúmque manducavéritis,
hoc fácite in meam commemoratiónem.

Omnes respondent:

Amen.

Sacerdos patenam in altare deponit. Accipiens calicem, sacerdos prosequitur:

Simíliter et cálicem
postquam cenávit dicens.

Hic est calix novi testaménti
in meo Sánguine
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Quotiescúmque bibéritis,
hoc fácite in meam commemoratiónem.

Omnes respondent:

Amen.

Sacerdos calicem in altare deponit. Extensis manibus dicit:

Quotiescúmque manducavéritis panem hunc
et cálicem istum bibéritis,
mortem Dómini annuntiábitis
donec véniat in claritáte de cælis.

Omnes acclamant:

Sic crédimus, Dómine Iesu.

34. Deinde Sacerdos extensis manibus Orationem Post Pridie recitat vel cantat.

ORATIO POST PRIDIE

[In fine orationis omnes respondent:

Amen.]

35. Nisi peculiaris doxologia indicetur in Proprio, iunctis manibus Sacerdos hac communi doxologia Precem Eucharisticam concludit:

Te præstánte, sancte Dómine,
quia tu hæc ómnia nobis indígnis servis tuis
valde bona creas, sanctíficas, vivíficas
X

Sacerdos, dum dicit vivificas, signo crucis sacra dona signat.

benedícis ac præstas nobis,
ut sint benedícta a te Deo nostro
in sæcula sæculórum.

Omnes respondent:

R/. Amen.

 

RITUS COMMUNIONIS

36. Sacerdos populum admonet, dicens:

Fidem, qua corde crédimus, ore autem dicámus.

Et omnes professionem fidei proclamant:

Crédimus in unum Deum Patrem omnipoténtem,
Factórem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium Conditórem.

Et in unum Dóminum nostrum Iesum Christum,
Fílium Dei Unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia sæcula.
Deum ex Deo, Lumen ex Lúmine.
Deum verum ex Deo vero,
Natum non factum, Omoúsion Patri,
hoc est, eiúsdem cum Patre substántiæ,
Per quem ómnia facta sunt,
quæ in cælo, et quæ in terra.

Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem,
descendit de cælis,
et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine,
et homo factus est.

Passus sub Póntio Piláto, sepúltus,
tértia die resurréxit,
ascéndit ad cælos,
sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis.
Inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum vivificatórem,
et ex Patre et Fílio procedéntem.
Cum Patre et Fílio adorándum et conglorificándum.
Qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam, Cathólicam et Apostólicam Ecclésiam.
Confitémur unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Expectámus resurrectiónem mortuórum
et vitam ventúri sæculi. Amen.

CANTUS AD CONFRACTIONEM

37. Nisi Proprium spcecialem Cantum ad Confractionem proponat, una ex sequentibus formulis eligatur:

Suscipiátur, Dómine, sacrifícium nostrum
in conspéctu tuo, ut pláceat tibi.

Alia:

Tu, Dómine, da escam nobis in témpore opportúno:
áperi manum tuam,
et imple omnem ánimam benedictióne.

Alia:

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,
sicut sperávimus in te.

Alia:

Memor esto, Christe, in regno tuo,
et dignos nos fac de resurrectióne tua.

Vigilia Paschatis et in tempore de Resurrectione Domini:

Vicit Leo de tribu Iuda,
radix David, allelúia.

Dum Cantus ad Confractionem in choro canitur, Sacerdos panem consecratum frangit, et partes eius collocat in forma crucis supra patenam, enuntians mysteria Christi, quæ in anno liturgico commemorantur.

 

1. Corporátio

 

6. Mors

2. Natívitas

7. Resurréctio

 

3. Circumcísio

8. Glória

 

4. Apparítio

9. Regnum

 

5. Pássio

 

38. Sacerdos manibus iunctis dicit:

Orémus.

Deinde recitat textum variabilem, qui Orationem Dominicam introducit.

AD ORATIONEM DOMINICAM

39. Manibus extensis prosequitur:

Pater noster qui es in cælis:
R/. Amen.

Sanctificétur nomen tuum.
R/. Amen.

Advéniat Regnum tuum.
R/. Amen.

Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
R/. Amen.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie.
R/. Amen.

Et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
R/. Amen.

Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R/. Amen.

Sed líbera nos a malo.
R/. Amen.

Liberáti a malo, confirmáti semper in bono,
tibi servíre mereámur Deo ac Dómino nostro.
Pone Dómine, finem peccátis nostris,
da gáudium tribulátis, præbe redemptiónem captívis,
sanitátem infírmis, requiémque defúnctis.

Concéde pacem et securitátem in ómnibus diébus nostris.
Frange audácium inimicórum nostrórum.
Et exáudi, Deus, oratiónes servórum tuórum,
ómnium fidélium christianórum,
in hac die et in omni témpore.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus,
per ómnia sæcula sæculórum.
R/. Amen.

40. Sacerdos patenam et calicem parum elevat, ea ostendens populo, et dicens:

Sancta sanctis.

41. Particulam panis consecrati —REGNUM— immittit in calicem, dicens:

Et coniúnctio
Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi
sit suméntibus et potántibus nobis ad véniam,
et defúnctis fidélibus præstétur ad réquiem.

42. Diaconus populum admonet:

Humiliáte vos ad benedictiónem.

Omnes respondent:

Deo grátias.

Dicit Sacerdos:

Dóminus sit semper vobíscum.

Omnes respondent:

Et cum spíritu tuo.

Manus extendens Sacerdos populum benedicit:

BENEDICTIO

Nisi specialis formula indicetur in Proprio, Sacerdos benedictionem ita concludat:

Per misericórdiam ipsíus Dei nostri,
qui est benedíctus, et vivit et ómnia regit,
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Adhiberi etiam potest quædam ex communibus conclusionibus quæ in p. 63 proponuntur.

43. Antequam sumat Corpus et Sanguinem Christi, Sacerdos hanc orationem secreto dicere potest:

Huius, Dómine, sacraménti libátio
peccatórum nostrórum máculas tergat,
et ad peragéndum iniúnctum offícium
nos idóneos reddat;
quátenus tuo ibíque muníti suffrágio,
et sanctitátis ornaménto floreámur,
et Sanctórum tuórum
mereámur habéri consórtio.

Sacerdos sacramenta Corporis et Sanguinis Domini sumit, deinde ipsa dona diacono præbet.

44. Sacramentum Corporis Christi Sacerdos populo distribuit, dicens:

Corpus Christi sit salvátio tua.

Diaconus calicem populo ministrat, dicens::

Sanguis Christi máneat tecum redémptio vera.

CANTUS AD ACCEDENTES

Dum sacra communio distribuitur, Cantus ad Accedentes canitur. Nisi peculiaris formula «Ad accedentes» indicetur in Proprio, hic textus communis adhibeatur:

Gustáte et vidéte quam suávis est Dóminus,
allelúia, allelúia, allelúia.

V/. Benedícam Dóminum in omni témpore,
semper laus eius in ore meo.
R/. Allelúia, allelúia, allelúia.

V/. Redímet Dóminus ánimas servórum suórum,
et non relínquet omnes qui sperant in eum.
R/. Alletúia, allelúia, allelúia.

V/. Glória et honor Patri et Fílio et Spirítui Sancto
in sæcula sæculórum. Amen.
R/. Allelúia, allelúia, allelúia.

45. Expleta sacræ communionis distributione, chorus cantat Antiphonam post Communionem:

ANTIPHONA POST COMMUNIONEM

Refécti Christi córpore et sánguine,
te laudámus, Dómine.
R/. Allelúia, allelúia, allelúia.

In Quadragesima:

Replétum est gáudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatióne.

46. Deinde Sacerdos stans recitat Orationem Completuriam. Nisi specialis textus Completuriæ indicetur in Proprio, adhibeatur una ex sequentibus formulis communibus:

COMPLETURIÆ

Passiónis Domínicæ cálicem delibántes
et sacrosáncti córporis suavitátem gustántes,
grátias et laudes ei referámus,
in domo eius læti et hílares ambulántes.
R/. Amen.

Per misericórdiam ipsíus Christi Dei nostri,
qui cum Patre et Spíritu Sancto, unus Deus,
vivit et regnat in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Refécti Christi córpore,
sanguinéque páriter sanctificáti,
Deo Patri omnipoténti grátias referámus;
ut in eádem refectióne sanctificatiónem habéntes hic,
in futúro sæculo glóriam percipiámus.
R/. Amen.

Per grátiam pietátis eius
qui est benedíctus in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Refécti, fratres, remédio incomparábili,
ánimas et córpora nostra medicántem
orémus supplíciter Deum ac Dóminum nostrum,
ut quos iucundáre dignátus est in factúra sua,
spe certos ac fide stábiles,
in opéribus mánuum suárum
iúbeat perpétuo exsultáre felíces.
R/. Amen.

Per misericórdiam ipsíus Dei nostri,
qui vivit et ómnia regit in sæcula sæculórum
R/. Amen.

Alia:

Gustántes, Dómine,
suavitátis tuæ dulcedinísque plenitúdinem,
quæsumus ut sit nobis hoc
in remissiónem peccatórum et sanitátem méntium.
R/. Amen.

Per misericórdiam tuam, Deus noster,
qui es benedíctus, et vivis et ómnia regis
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Reple, Dómine, cor nostrum lætítia,
qui nobis dare dignátus es sacri córporis tui Eucharistíam;
ut qui escárum perceptióne refícimur,
spirituálibus benefíciis adimpléri felíciter mereámur.
R/. Amen.

Per grátiam pietátis tuæ, Deus noster,
qui vivis et cuncta domináris in sæcula sæculórum.
R/. Amén.

Alia:

Replétum est gáudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatióne;
corpus et sanguis Fílii tui Dómini nostri
accepta adhæreant viscéribus nostris
et profíciant ad vitam ætérnam;
ut conversátio nostra bona permáneat in cælis.
R/. Amen.

Per ineffábilem bonitátem tuam, Deus noster,
qui vivis et cuncta domináris in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Christi Dómini nostri grátia satiáti,
grátias ágimus perpétuæ Trinitáti,
cuius sánguine sumus prétio magno redémpti:
pétimus ítaque sacramentórum tuórum méritis
ut de hoc sæculo nequam eripiámur illæsi.
R/. Amén.

Te præstánte, summe Deus,
qui in Trinitáte gloriáris
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Córporis Christi tui, Dómine, sanguinísque refécti,
grátias tibi reférimus,
húmiles ac devóte orántes
ut semper te mereámur habére propítium,
qui médicus es et animárum reféctio.
R/. Amen.

Quia pius et miséricors es Deus,
et vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Precámur, Dómine Iesu Christe,
ut explétis sacrificiórum mystériis,
quique nunc spirituális vitæ aliméntum
ab Incarnatióne suscépimus,
ineffabílibus delíciis
cum tua apparúerit glória satiémur.
R/. Amen.

Quia tuum est impérium,
benedíctus Deus qui ómnia regis
in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Deus, qui pascis omnem ánimam carnálibus escis:
pasce nos quæsumus spirituálibus aliméntis,
et ab ómnibus emúnda delíctis.
R/. Amen.

Subsequénte tua magna poténtia, Deus Pater,
qui cum Fílio et Spíritu Sancto, unus Deus,
vivis et gloriáris in ómnia semper sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Deus, sempitérna salus beatórum,
beatitúdo inæstimábilis:
concéde quæsumus
ut qui ineffábili múnere tuo
sancta et beáta sumpsérunt,
sancti et beáti esse mereántur.
R/. Amen.

Quia tibi est glória in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Deus, qui hoc custódis pro tua pietáte quod déderis,
et custodiéndo largíris:
præsta ut sanctórum tuórum patrocínio tegámur,
et consórtio domínici córporis et sánguinis
grátia gratulémur.
R/. Amen.

Tua protegénte misericórdia, Deus noster,
qui vivis et ómnia regis in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Post communiónem sacramentórum tuórum, Dómine,
fiat in nobis remíssio peccatórum;
ut ubi hæc pura et sacra ingréssa sunt sacraménta,
ibídem pénitus nulla remáneat mácula.
R/. Amen.

Adiuvánte tua déxtera, Deus noster,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Grátias tibi ágimus, omnípotens Deus,
a quo panem cæléstem et cálicem súmimus vitæ,
peténtes cleméntiam tuam
ut sancta hæc, quam percípimus, commúnio
conquírat nobis ætérna remédia.
R/. Amen.

Præstánte tuæ divinitátis cleméntia,
qui in Trinitáte, unus Deus,
vivis et ómnia regis in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Effúnde quæsumus, Dómine, in víscera nostra
Spíritum qui ex te tuóque procéssit Fílio;
ut purgátum ánimæ nostræ vas
tibi effíciat placábile,
in quo, sancta Trínitas, dignéris perénniter habitáre.
R/. Amen.

Adiuvánte tua misericórdia,
qui cum Fílio et Spíritu Sancto, unus Deus,
gloriáris in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Consérva in viscéribus nostris
misericórdiæ tuæ múnera, omnípotens Deus,
ad augéndam fidem nostram, ad corroborándam spem,
ad illuminándam sciéntiam, ad multiplicándam caritátem,
ad conservándam córporis et ánimæ sanitátem.
R/. Amen.

Concedénte divinitáte tua, Deus noster,
qui es vita vivórum et coróna sanctórum
in ætérna sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Deus, qui cæléstia fámulis tuis dona largíris:
custódi in nobis grátiam quam dedísti;
vígeat in sénsibus nostris munus infúsum,
mentibúsque nostris, cum córporis sospitáte,
spirituális esca profíciat.
R/. Amen.

Tua concédente cleméntia,
piíssime et admirábilis Deus,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Alia:

Précamur, Dómine, ut nos fámuli tui,
qui in hoc sæculo, super hanc mensam,
córporis et sánguinis tui iubémur esse partícipes,
in regno tuo, sub mensa glóriæ tuæ,
quasi catélli de micis tuis non habeámur extórres.

R/. Amen.

Qui cum Patre et Spíritu Sancto
vivis et regnas Deus
in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

Alia:

Deus, penetrátor méntium, rerum perscrutátor,
cogitatiónum cógnitor, animárum conservátor:
præsta ut rectum in nobis spíritum corpus tuum effíciat,
apta veritáti tuæ víscera nostra tuus sanguis invéniat;
ut qui cálicem salutáris háurimus,
iræ cálicem non bibámus.

R/. Amen.

Concedénte grátia tuæ miseratiónis,
cuius regnum et impérium iuge ac gloriósum
in sæcula sæculórum.

R/. Amen.

CONCLUSIO

47. Sacerdos populum salutat dicens:

Dóminus sit semper vobíscum.

Omnes respondent:

Et cum spíritu tuo.

Dicit diaconus:

Sollémnia compléta sunt.
In nómine Dómini nostri Iesu Christi
votum nostrum sit accéptum cum pace.

Omnes respondent:

Deo grátias.

Sacerdos altare osculo veneratur; deinde facta debita reverentia cum ministris, recedit.