Feria quinta
Ant. ad introitum
Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus.
De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me,
exáudiam eos, et ero illórum Dóminus in perpétuum.
Collecta
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter implorámus,
ut, quanto magis dies salutíferæ festivitátis accédit,
tanto devótius ad eius celebrándum
proficiámus paschále mystérium.
Per Dóminum.
Super oblata
Ut tibi grata sint, Dómine, múnera pópuli tui,
ab omni, quǽsumus, eum contágio perversitátis emúnda,
nec falsis gáudiis inhærére patiáris,
quem ad veritátis tuæ prǽmia veníre promíttis.
Per Christum.
Præfatio de Quadragesima, pp. 524-527.
Ant. ad communionem Ps 118, 4-5
Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis:
útinam dirigántur viæ meæ
ad custodiéndas iustificatiónes tuas.
Post communionem
Quos réficis, Dómine, sacraméntis, attólle benígnus auxíliis,
ut tuæ salvatiónis efféctum
et mystériis capiámus et móribus.
Per Christum.
Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Cleméntiam tuam implorámus, Dómine,
in misericórdia tua confidéntes,
ut, sicut nos ex te habémus esse quod sumus,
sic per grátiam tuam et bene velle sumámus
et bonum posse quod vólumus.
Per Christum.