Feria sexta
Ant. ad introitum Cf. Ps 24, 17-18
De necessitátibus meis éripe me, Dómine.
Vide humilitátem meam et labórem meum,
et dimítte ómnia peccáta mea.
Collecta
Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis
observatióni pascháli conveniénter aptári,
ut suscépta sollémniter castigátio corporális
cunctis ad fructum profíciat animárum.
Per Dóminum.
Super oblata
Súscipe, Dómine, propitiátus hóstias,
quibus et te placári voluísti,
et nobis salútem poténti pietáte restítui.
Per Christum.
Præfatio de Quadragesima, pp. 524-527.
Ant. ad communionem Ez 33, 11
Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris,
sed magis ut convertátur et vivat.
Post communionem
Tui nos, Dómine, sacraménti reféctio sancta restáuret,
et, a vetustáte purgátos,
in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium.
Per Christum.
Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Réspice, Dómine, propítius ad plebem tuam,
ut quod eius observántia profitétur extrínsecus,
intérius operétur.
Per Christum.
Sabbato
Ant. ad introitum Cf. Ps 18, 8
Lex Dómini irreprehensíbilis, convértens ánimas;
testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Collecta
Ad te corda nostra, Pater ætérne, convérte,
ut nos, unum necessárium semper quæréntes
et ópera caritátis exercéntes,
tuo cúltui præstes esse dicátos.
Per Dóminum.
Super oblata
Hæc quæ nos réparent, quǽsumus, Dómine, beáta mystéria
suo nos múnere dignos effíciant.
Per Christum.
Præfatio de Quadragesima, pp. 524-527.
Ant. ad communionem Mt 5, 48
Estóte perfécti,
sicut et Pater vester cæléstis perféctus est, dicit Dóminus.
Post communionem
Perpétuo, Dómine, favóre proséquere,
quos réficis divíno mystério,
et, quos imbuísti cæléstibus institútis,
salutáribus comitáre soláciis.
Per Christum.
Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Fidéles tuos, Deus, benedíctio desideráta confírmet,
quæ eos et a tua voluntáte numquam fáciat discrepáre,
et tuis semper indúlgeat benefíciis gratulári.
Per Christum.