Sabbato
Ant. ad introitum Cf. 1 Petr 2, 9
Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius,
qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum,
allelúia.
Collecta
Deus, cuius Fílius ad cælos ascéndens
Apóstolis Sanctum Spíritum dignátus est pollicéri,
præsta, quǽsumus,
ut, sicut illi multifária doctrínæ cæléstis
múnera percepérunt,
ita nobis quoque spiritália dona concédas.
Per Dóminum.
In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti ad Missam matutinam dicitur:
Mentes nostras, quǽsumus, Dómine,
bonis opéribus semper infórma,
ut, ad melióra iúgiter contendéntes,
paschále mystérium studeámus habére perpétuum.
Per Dóminum.
Super oblata
Propítius, Dómine, quǽsumus, hæc dona sanctífica,
et, hóstiæ spiritális oblatióne suscépta,
nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum.
Per Christum.
Præfatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530-536.
Ant. ad communionem Io 17, 24
Pater, quos dedísti mihi,
volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum,
ut vídeant claritátem quam dedísti mihi, allelúia.
Post communionem
Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii,
humíliter deprecántes,
ut, quæ in sui commemoratiónem
nos Fílius tuus fácere præcépit,
in nostræ profíciant caritátis augméntum.
Per Christum.