IN FERIIS TEMPORIS NATIVITATIS
a die 2 ianuarii
usque ad sabbatum ante festum Baptismatis Domini
Hæ Missæ adhibentur in feriis quibus sunt assignatæ, mutando collectam, prout indicatur.
Feria secunda
Ant. ad introitum
Dies sanctificátus illúxit nobis:
veníte, gentes, et adoráte Dóminum,
quia descéndit lux magna super terram.
Collecta
Ante sollemnitatem Epiphaniæ
Da, quǽsumus, Dómine,
pópulo tuo inviolábilem fídei firmitátem,
ut, qui Unigénitum tuum
in tua tecum glória sempitérnum
in veritáte nostri córporis natum
de Matre Vírgine confiténtur,
et a præséntibus liberéntur advérsis,
et mansúris gáudiis inserántur.
Per Dóminum.
Post sollemnitatem Epiphaniæ
Deus, cuius Verbi ætérnitas cæli fáciem decorávit,
et ex María Vírgine carnis nostræ fragilitátem suscépit,
quǽsumus, ut qui splendor veritátis in nobis appáruit,
pro mundi redemptióne in plenitúdine potestátis procédat.
Qui tecum.
Super oblata
Súscipe, Dómine, múnera nostra,
quibus exercéntur commércia gloriósa,
ut, offeréntes quæ dedísti,
teípsum mereámur accípere.
Per Christum.
Præfatio de Nativitate (pp. 520-522) ante sollemnitatem Epiphaniæ;
Præfatio de Epiphania (p. 523), vel de Nativitate (pp. 520-522) post sollemnitatem.
Ant. ad communionem Io 1, 14
Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre,
plenum grátiæ et veritátis.
Post communionem
Da, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut, mysteriórum virtúte sanctórum,
iúgiter vita nostra firmétur.
Per Christum.