IN FERIIS ADVENTUS
a die 17 ad diem 24 decembris
Missæ, quæ sequuntur diebus quibus sunt assignatæ adhibentur, excepta dominica, quæ suam Missam retinet.
Die 17 decembris
Ant. ad introitum Cf. Is 49, 13
Læténtur cæli et exsúltet terra,
quia Dóminus noster véniet,
et páuperum suórum miserébitur.
Collecta
Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ,
qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis
carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras,
ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta,
nos divíno suo consórtio sociáre dignétur.
Qui tecum.
Super oblata
Ecclésiæ tuæ, Dómine, dona sanctífica,
et concéde, ut, per hæc veneránda mystéria,
pane cælésti réfici mereámur.
Per Christum.
Præfatio II de Adventu, p. 519.
Ant. ad communionem Cf. Agg 2, 8
Ecce véniet desiderátus cunctis géntibus,
et replébitur glória domus Dómini.
Post communionem
Divíno múnere satiáti, quǽsumus, omnípotens Deus,
hoc desidério potiámur, ut, a tuo accénsi Spíritu,
ante conspéctum veniéntis Christi tui,
velut clara luminária fulgeámus.
Per Christum.