Feria VI post dominicam II post Pentecosten
SACRATISSIMI CORDIS IESU
Sollemnitas
Ant. ad introitum Ps 32, 11.19
Cogitatiónes Cordis eius in generatióne et generatiónem,
ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.
Dicitur Glória in excélsis.
Collecta
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut qui, dilécti Fílii tui Corde gloriántes,
eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis,
de illo donórum fonte cælésti
supereffluéntem grátiam mereámur accípere.
Per Dóminum.
Vel:
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui,
nostris vulneráto peccátis,
infinítos dilectiónis thesáuros
misericórditer largíri dignáris,
concéde, quǽsumus,
ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium,
dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium.
Per Dóminum.
Dicitur Credo.
Super oblata
Réspice, quǽsumus, Dómine,
ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem,
ut quod offérimus sit tibi munus accéptum
et nostrórum expiátio delictórum.
Per Christum.
Præfatio: De immensa caritate Christi.
Textus sine cantu:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Qui, mira caritáte, exaltátus in cruce,
pro nobis trádidit semetípsum,
atque de transfíxo látere sánguinem fudit et aquam,
ex quo manárent Ecclésiæ sacraménta,
ut omnes, ad Cor apértum Salvatóris attrácti,
iúgiter haurírent e fóntibus salútis in gáudio.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth ...
Ant. ad communionem Io 7, 37-38
Dicit Dóminus:
Si quis sitit, véniat ad me et bibat.
Qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ.
Vel: Io 19, 34
Unus mílitum láncea latus eius apéruit,
et contínuo exívit sanguis et aqua.
Post communionem
Sacraméntum caritátis, Dómine,
sancta nos fáciat dilectióne fervére,
qua, ad Fílium tuum semper attrácti,
ipsum in frátribus agnóscere discámus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.