PRÆFATIO VII DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”
De salute per obœdientiam Christi
58. Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Quia sic mundum misericórditer dilexísti,
ut ipsum nobis mítteres Redemptórem,
quem absque peccáto
in nostra voluísti similitúdine conversári,
ut amáres in nobis quod diligébas in Fílio,
cuius obœdiéntia sumus ad tua dona reparáti,
quæ per inobœdiéntiam amiserámus peccándo.
Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis
tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.