PREX EUCHARISTICA II PRO MISSIS CUM PUERIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

De modo proferendi Precem eucharisticam II

 pro Missis cum pueris

 quando in concelebratione adhibetur

Intuitu psychologiæ puerorum a concelebratione potius abstinendum esse videtur, quando Missa cum pueris celebratur. Attamen, ubi in casibus peculiaribus concelebratio fit, hæc servanda erunt:

Omnia usque ad de tua vita tamquam fílii viverémus a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur.

A Te Deum, Patrem nostrum, rogámus usque ad quo ad te traherémur omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

a) Te Deum, Patrem nostrum, manibus ad oblata extensis;

b) Qui prídie quam paterétur manibus iunctis;

c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;

d) Mémores ígitur sumus manibus extensis. Intercessiones: Exáudi nos, Dómine Deus usque ad in gáudium domus tuæ benígnus admítte et Ad te, Pater, nos quodam cóngrega usque ad tibi sine fine cantábunt uni alterive e concelebrantibus committi possunt, qui solus hanc precem manibus extensis profert.

 

PREX EUCHARISTICA II

PRO MISSIS CUM PUERIS

1. V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere, amantíssime Pater,

hoc gáudium nobis præbétur,

ut tibi grátias agámus

et una cum Iesu Christo in Ecclésia tua exsultémus.

Sic nos dilexísti, ut pro nobis cónderes hunc mundum

imménsum et pulchrum.

Omnes acclamant:

Glória tibi, Dómine, qui nos hómines amas.

Sacerdos, manibus extensis, prosequitur:

Sic nos díligis, ut nobis des Iesum Fílium tuum,

qui ad te nos addúcat.

Omnes acclamant:

Glória tibi, Dómine, qui nos hómines amas.

Sacerdos, manibus extensis, prosequitur:

Sic nos díligis, ut in Christo nos cóngreges,

et per Spíritum adoptiónis uníus famíliæ fílios nos fácias.

Omnes acclamant:

Glória tibi, Dómine, qui nos hómines amas.

Sacerdos, manibus extensis, prosequitur:

Pro tanti amóris dono

tibi grátias ágimus

cum Angelis et Sanctis,

qui te adórant, canéntes:

Omnes acclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

 

2. Sacerdos, manibus extensis, prosequitur:

Vere benedíctus sit Iesus, missus a te,

amícus parvulórum et páuperum.

Ipse venit, ut nos docéret,

te, Pater noster,

et nosmet ipsos ad ínvicem dilígere.

Ipse venit, ut a córdibus hóminum peccátum

et malum auférret,

quod amicítiam ímpedit,

et ódium, quod non sinit esse felíces.

Ipse promísit Spíritum Sanctum

cunctis diébus nobis adfutúrum,

ut de tua vita tamquam fílii viverémus.

Omnes acclamant:

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

 

3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:

Te Deum, Patrem nostrum, rogámus

mitte Spíritum tuum,

ut hæc dona panis et vini

Iungit manus, et signat semel super panem et calicem simul, dicens:

Corpus et c Sanguis fiant

Iesu Christi, Dómini nostri.

 

4. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui prídie quam paterétur

infinítum tuum manifestávit amórem,

in cena enim cum discípulis discúmbens,

accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accépit panem,

grátias egit,

fregit dedítque eis dicens:

 

Parum se inclinat.

Accípite et manducáte ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

Hostiam consecratam ostendit participantibus, dum omnes acclamant:

Iesus Christus pro nobis tráditus.

Hostiam consecratam deponit super patenam et genuflexus adorat.

 

5. Postea prosequitur.

Item accépit cálicem vino replétum,

Deinde accipit calicem,

eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

orávit tibi, grátias agens,

et porréxit eis cálicem, dicens:

Parum se inclinat.

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissiónem peccatórum.

Calicem ostendit participantibus, dum omnes acclamant:

Iesus Christus pro nobis tráditus.

Sacerdos prosequitur:

Deínde dixit ad eos:

Hoc fácite in meam commemoratiónem

Calicem deponit super corporale et genuflexus adorat.

 

6. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

Mystérium fídei.

Omnes acclamant:

Christum, qui mórtuus est pro nobis

et resurréxit,

exspectámus veniéntem in glória.

Vel:

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:

Salvátor mundi, salva nos,

qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

 

7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:

Mémores ígitur sumus, amantíssime Pater,

mortis et resurrectiónis Iesu, mundi Salvatóris,

qui in manus nostras dedit se ipsum,

ut esset hóstia reconciliatiónis et pacis

sacrifícium nostrum,

quo ad te traherémur.

Omnes acclamant:

Glória et laus Deo nostro.

Vel:

Te laudámus, te benedícimus,

tibi grátias ágimus.

 

8. Sacerdos, extensis manibus, dicit:

Exáudi nos, Dómine Deus,

et dona Spíritum tui amóris

cunctis, qui de hoc partícipant convívio,

ut in Ecclésia magis magísque sint unum,

cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., *

ceterísque Epíscopis

et ómnibus, qui plebi tuæ mínistrant.

Omnes acclamant:

Unum corpus, unus spíritus sint ad glóriam tuam, Dómine.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur:

Ne obliviscáris illórum, quos dilígimus:

paréntum, fratrum et amicórum nostrórum

et eórum, quos non satis amámus.

Recordáre étiam illórum,

qui ex hac vita in pace migrárunt (N. et N.),

eósque in gáudium domus tuæ benígnus admítte.

Omnes acclamant:

Unum corpus, unus spíritus sint ad glóriam tuam, Dómine.

Sacerdos, extensis manibus, prosequitur:

Ad te, Pater, nos quondam cóngrega,

cum beáta Vírgine María, Matre Dei et nostra,

ad diem ætérnam in Regno tuo celebrándam,

ubi omnes amíci Iesu Christi, Dómini nostri,

laudis cánticum tibi sine fine cantábunt.

Omnes, pro opportunitate, acclamant:

Unum corpus, unus spíritus sint ad glóriam tuam, Dómine.

 

9. Iungit manus, accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, solus sacerdos dicit:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

Omnes acclamant:

Amen.