Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
11526140

Odwiedza nas 89 gości oraz 0 użytkowników.

APPENDIX VI: PRECES EUCHARISTICAE PRO MISSIS CUM PUERIS

Ocena użytkowników: 5 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywna
 

 

De modo proferendi Precem eucharisticam I

pro Missis cum pueris

quando in concelebratione adhibetur

 

Intuitu psychologiæ puerorum a concelebratione potius abstinendum esse videtur, quando Missa cum pueris celebratur. Attamen, ubi in casibus peculiaribus concelebratio fit, hæc servanda erunt:

Omnia usque ad Grato ergo ánimo acclamémus a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur.

Verba a Clementíssime Pater usque ad una voce dicéntes uni alterive e concelebrantibus committi possunt, qui solus has preces manibus extensis et elata voce dicit.

A Pater sancte, grátias tibi reférre voléntes usque ad súscipe nos, quǽsumus, cum illo omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

a) Pater sancte, grátias tibi usque ad dilectíssimi Fílii tui, manibus ad oblata extensis;

b) Sic tibi offérre et Ipse enim, véspere facto manibus iunctis;

c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;

d) Pater, qui nos tantópere díligis manibus extensis. Intercessio: Qui nullíus umquam usque ad iterúmque te collaudámus uni alterive e concelebrantibus committi potest, qui solus hanc precem manibus extensis profert.

 

APPENDIX VI

PRECES EUCHARISTICAE

PRO MISSIS CUM PUERIS

Usus harum Precum eucharisticarum stricte circumscribitur ad Missas, quæ tantum pro pueris, scilicet pro iis qui ætatem præadulescentiæ nondum inierunt, celebrantur, aut ad illas, in quibus maior pars participantium ab ipsis constituitur.

Omnis Prex eucharistica instructa est propria præfatione, quæ ob peculiarem uniuscuiusque Precis structuram et indolem cum aliis præfationibus commutari nequit.

Natura sua textus latinus non tantum ad usum liturgicum destinatur, sed potius utpote textus typicus seu exemplar præbetur.

 

 

I

1. V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Dómine, Pater bone,

qui nos congregásti in unum,

coram te sístimus,

ut te celebrémus,

et, quantum ánimi nostri miréntur, fateámur.

Tibi laus pro pulchritúdine, quæ in univérso est orbe,

et pro gáudio, quod córdibus nostris infúndis.

Tibi laus pro luce diéi

atque pro verbo, quo mentes nostras illúminas.

Tibi laus pro terra et pro homínibus, qui eam inhábitant,

et pro vita, quam a te nobis datam cognóscimus.

Vere bonus es tu,

qui nos amas et mirabília pro nobis operáris.

Quaprópter simul tibi omnes cantámus:

Omnes acclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus

Dóminus Deus Sábaoth.

 

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Tu, Pater, qui semper de homínibus cógitas,

nec illis usquam désinis adésse,

misísti nobis Fílium tuum diléctum;

qui nosmet venit salváre,

curávit infírmos,

peccatóribus véniam tríbuit;

ómnibus amórem tuum osténdit,

párvulos suscépit et benedíxit.

Grato ergo ánimo acclamémus:

Omnes acclamant:

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

 

3. Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Clementíssime Pater,

non soli sumus in tuis láudibus celebrándis,

cum per totum orbem terrárum

te pópulus tuus gloríficet.

Te ergo precámur cum univérsa Ecclésia,

cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. *

In cælis autem beáta Virgo María

et Apóstoli omnésque Sancti

te sine fine colláudant.

Cum quibus et cum Angelis te adorámus

una voce dicéntes:

Omnes acclamant:

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

4. Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Pater sancte,

grátias tibi réferre voléntes,

panem et vinum attúlimus;

Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:

fac ut virtúte Spíritus Sancti Corpus fiant et Sanguis

Iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens:

Iesu Christi, + dilectíssimi Fílii tui.

Iungit manus.

Sic tibi offérre potérimus,

quod tuo múnere nobis præbétur.

 

5. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Ipse enim, véspere facto, ántequam paterétur,

cum Apóstolis suis convéscens,

Accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accépit de mensa panem,

et tibi grátias agens benedíxit,

fregit dedítque discípulis suis dicens:

Parum se inclinat.

Accípite et manducáte ex hoc omnes

hoc est enim Corpus meum,

quod pro vobis tradétur.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam et genuflexus adorat.

 

6. Postea prosequitur.

Item, exeúnte cena,

Accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur

accípiens cálicem, vino replétum,

tibi grátias agens benedíxit

dedítque discípulis suis dicens:

Parum se inclinat.

Accípite et bíbite ex eo omnes:

hic est enim calix Sánguinis mei

novi et ætérni testaménti,

qui pro vobis et pro multis effundétur

in remissiónem peccatórum.

Deínde dixit ad eos:

Hoc fácite in meam commemoratiónem

Calicem ostendit participantibus, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

 

7. Deinde, extensis manibus, dicit:

Quæ ígitur Iesus Christus nos fácere mandávit,

ea hic reverénter fácimus;

tibíque panem vitæ et cálicem salútis offérimus

mortem et resurrectiónem annuntiántes ipsíus.

Qui nos ad te benígnus addúcit,

súscipe nos, quǽsumus, cum illo.

Omnes acclamant:

Christum, qui mórtuus est pro nobis

et resurréxit,

exspectámus veniéntem in glória.

Vel:

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,

et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:

Quotiescúmque manducámus panem hunc

et cálicem bíbimus,

mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:

Salvátor mundi, salva nos,

qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

 

8. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit:

Pater, qui nos tantópere díligis,

ad hanc tuam sine nos mensam accédere

et mitte nobis Spíritum Sanctum

ut, Fílii tui Corpus et Sánguinem sumámus,

et simus cor unum et ánima una.

Qui nullíus umquam oblivísceris, Dómine,

te deprecámur pro eis, quos amámus

pro papa nostro N. et epíscopo nostro N., *

pro paréntibus, frátribus et amícis

et pro eis, qui in pace de hoc sǽculo transiérunt.

Recordáre ómnium,

qui affligúntur dolóribus et contristántur,

et famíliæ tuæ christiánæ late diffúsæ,

et cunctórum hóminum, qui in toto sunt orbe terrárum.

Cum autem vidémus ea, quæ nobis operáris

per Iesum Christum Fílium tuum,

admirámur iterúmque te collaudámus.

 

9. Iungit manus, accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, solus sacerdos dicit:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

est tibi Deo Patri omnipoténti

in unitáte Spíritus Sancti,

omnis honor et glória

per ómnia sǽcula sæculórum.

Omnes acclamant:

Amen.