Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
8190203

Odwiedza nas 111 gości oraz 0 użytkowników.

APPENDIX V: SPECIMINA FORMULARUM PRO ORATIONE UNIVERSALI

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

APPENDIX V

SPECIMINA FORMULARUM

PRO ORATIONE UNIVERSALI

 

1. FORMULA GENERALIS, I

Admonitio sacerdotis

Ad Deum Patrem omnipoténtem,

qui vult omnes hómines salvos fíeri

et ad agnitiónem veritátis veníre,

tota mentis nostræ, fratres caríssimi, dirigátur orátio.


Intentiones

1. Pro Ecclésia sancta Dei;

ut eam Dóminus custodíre et fovére dignétur,

Dóminum deprecémur.

R. Præsta, omnípotens Deus.

2. Pro totíus orbis pópulis;

ut inter eos Dóminus concórdiam serváre dignétur,

Dóminum deprecémur.

R. Præsta, omnípotens Deus.

3. Pro ómnibus qui váriis premúntur necessitátibus;

ut omnes Dóminus subleváre dignétur,

Dóminum deprecémur.

R. Præsta, omnípotens Deus.

4. Pro nobismetípsis ac pro nostra communitáte;

ut nos omnes Dóminus hóstiam sibi acceptábilem

admíttere dignétur,

Dóminum deprecémur.

R. Præsta, omnípotens Deus.

 

Oratio sacerdotis

Deus, refúgium nostrum et virtus,

adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus,

auctor ipse pietátis, et præsta,

ut, quod fidéliter pétimus,

efficáciter consequámur.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

 

2. FORMULA GENERALIS, II

 

Admonitio sacerdotis

Fratres, in hac pública et commúni oratióne

quam nunc incípimus,

non quisquis pro se, nec tantum pro necessáriis suis,

sed omnes pro toto pópulo orémus Christum Dóminum.

 

Intentiones

1a. Pro cuncto pópulo christiáno,

divínæ bonitátis abundántiam deprecémur.

R. Christe, audi nos vel Exáudi, Christe.

1b. Pro ómnibus nondum credéntibus,

largitórem spiritálium múnerum implorémus.

R. Christe, audi nos.

2a. Pro rei públicæ moderatóribus,

Dómini poténtiam implorémus.

R. Christe, audi nos.

2b. Pro áeris tempérie ac frúctuum ubertáte,

rectórem mundi Dóminum implorémus.

R. Christe, audi nos.

3a. Pro frátribus nostris,

qui huic sacro cœ´ tui interésse non possunt,

inspectórem ómnium implorémus.

R. Christe, audi nos.

3b. Pro refrigério fidélium animárum,

univérsæ carnis iúdicem implorémus.

R. Christe, audi nos.

4a. Pro nobis ómnibus plena fide supplicántibus

et Dómini misericórdiam poscéntibus,

Salvatóris cleméntiam implorémus.

R. Christe, audi nos.

4b. Pro nobis et necessáriis nostris

bonitátem Dómini exspectántibus,

Christi Dómini misericórdiam implorémus.

R. Christe, audi nos.

 

Oratio sacerdotis

Précibus nostris, quǽsumus, Dómine,

aures tuæ pietátis accómmoda,

et oratiónes súpplicum benígnus exáudi.

Per Christum.

R. Amen.

 

3. TEMPORE ADVENTUS

 

Admonitio sacerdotis

Advéntum Dómini nostri Iesu Christi,

fratres caríssimi, votis ómnibus præstolántes,

ipsíus misericórdiam impénsius implorémus,

ut, sicut ipse ad evangelizándum paupéribus

et sanándos contrítos corde venit in mundum,

ita, nostris quoque tempóribus,

cunctis egéntibus velit præbére salútem.

 

Intentiones

1a. Ut Ecclésiam suam sanctam vísitet sempérque custódiat,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

1b. Ut Románum Pontíficem,

Antístitem nostrum, universúmque órdinem episcopátus

donis répleat spirituálium gratiárum,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

2a. Ut témpora nostra sint, ipsíus protectióne, tranquílla,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

2b. Ut mentes eórum, qui nos in potestáte regunt,

secúndum voluntátem suam dírigat

ad ómnium bonum promovéndum,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

3a. Ut morbos áuferat,

famem depéllat,

omnémque tribulatiónem avértat,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

3b. Ut omnes persecutióne vexátos

misericórditer liberáre dignétur,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

4a. Ut caritátis suæ testes coram ómnibus homínibus

in veritáte maneámus,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

4b. Ut nos in suo advéntu vigilántes invéniat,

Dóminum deprecémur.

R. Kýrie, eléison.

 

Oratio sacerdotis

Omnípotens sempitérne Deus,

qui salvas omnes et néminem vis períre,

exáudi preces pópuli tui et præsta,

ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur,

et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur.

Per Christum.

R. Amen.

 

4. TEMPORE NATIVITATIS

 

Admonitio sacerdotis

Hac die (hac nocte, hoc témpore), fratres caríssimi,

qua appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei,

non in opéribus iustítiæ nostræ,

sed in eius misericórdia confidéntes,

preces Deo nostro súpplices effundámus.

 

Intentiones

1. Pro Ecclésia Dei;

ut íntegra fide sustíneat et lætánter excípiat

quem immaculáta Virgínitas

verbo concépit et ineffabíliter generávit,

Dóminum deprecémur.

R. Dómine, miserére.

2. Pro univérsi orbis proféctu et tranquillitáte;

ut temporále donum in prǽmium tránseat sempitérnum,

Dóminum deprecémur.

R. Dómine, miserére.

3. Pro iis, qui fame, infirmitáte vel solitúdine tribulántur;

ut per mystérium Nativitátis (manifestatiónis) Christi

tam mente quam córpore sublevéntur,

Dóminum deprecémur.

R. Dómine, miserére.

4. Pro congregatiónis nostræ famíliis;

ut Christum recipiéntes,

illum étiam in paupéribus discant excípere,

Dóminum deprecémur.

R. Dómine, miserére.

 

Oratio sacerdotis

Quǽsumus, Dómine Deus noster,

ut fidélium tuórum supplicatiónes apud te ipsa comméndet,

quæ Deum et hóminem castis viscéribus méruit baiuláre.

Per Christum.

R. Amen.

 

5. TEMPORE QUADRAGESIMÆ, I

 

Admonitio sacerdotis

Omni quidem témpore, fratres caríssimi,

preces debémus effúndere;

sed in his præcípue diébus Quadragésimæ

vigilántius cum Christo et instántius

ad Deum oratiónes dirígere nos opórtet.

 

Intentiones

1. Pro univérso pópulo christiáno,

ut ex omni verbo quod procédit de ore Dei

in hoc sacro témpore ubérius nutriátur,

Dóminum deprecémur.

2. Pro univérso mundo,

ut, tranquillitáte et pace serváta,

vere fiant dies nostri

acceptábile tempus grátiæ et salútis,

Dóminum deprecémur.

3. Pro peccatóribus et neglegéntibus,

ut hoc propitiatiónis témpore revertántur ad ipsum,

Dóminum deprecémur.

4. Pro nobismetípsis,

ut in præcórdiis nostris

tandem detestatiónem nostrórum súscitet peccatórum,

Dóminum deprecémur.

 

Oratio sacerdotis

Da, quǽsumus, Dómine,

pópulum tuum ad te toto corde convérti,

ut, quod audet cóngruis oratiónibus postuláre,

tua miseratióne percípiat.

Per Christum.

R. Amen.

 

6. TEMPORE QUADRAGESIMÆ, II

 

Admonitio sacerdotis

Appropinquánte, dilectíssimi, sollemnitáte pascháli,

Dóminum impénsius implorémus, ut et nos omnes,

et baptizatórum multitúdo, et mundus univérsus,

abundántius huius sacri mystérii partícipes evadámus.

 

Intentiones

1. Ut catechúmenis

próxima sollemnitáte pascháli sacro baptísmo initiándis,

fidem et intelléctum augére dignétur,

Dóminum exorémus.

2. Ut, adiútis pópulis qui subsídio égeant aliéno,

pax et secúritas ubíque stabilitáte firméntur,

Dóminum exorémus.

3. Ut omnes afflícti et tentáti

ipsíus grátia roboréntur,

Dóminum exorémus.

4. Ut nos omnes

discámus fructum abstinéntiæ in bonum indigéntium erogáre,

Dóminum exorémus.

 

Oratio sacerdotis

Miserére, Dómine, deprecántis Ecclésiæ,

et quæ inclinántur tibi corda propitiátus inténde,

ut, quos divíni mystérii tríbuis esse partícipes,

numquam tuis destituántur auxíliis.

Per Christum.

R. Amen.

 

7. IN FERIIS HEBDOMADÆ SANCTÆ

 

Admonitio sacerdotis

Hoc Passiónis témpore,

quo Christus Patri suo preces supplicationésque

cum clamóre válido et lácrimis óbtulit,

Deum húmiles exorémus,

ut, pro reveréntia Fílii sui,

preces quoque nostras cleménter exáudiat.

 

Intentiones

1. Ut Sponsa Christi Ecclésia,

hoc Passiónis témpore, ipsíus sánguine plénius emundétur,

Dóminum deprecémur.

2. Ut per sánguinem Crucis Christi

ómnia in mundo pacificári váleant in salútem,

Dóminum deprecémur.

3. Ut ómnibus qui infirmitáte et labóribus

sunt Passiónis Christi partícipes,

fortitúdinem et patiéntiam largiátur,

Dóminum deprecémur.

4. Ut omnes per domínicam Passiónem et Crucem

ad Resurrectiónis glóriam perducámur,

Dóminum deprecémur.

 

Oratio sacerdotis

Adésto, Dómine, tuo pópulo supplicánti,

ut, quod própria fidúcia non præsúmit,

Passiónis Fílii tui méritis consequátur.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.


8. TEMPORE PASCHALI

 

Admonitio sacerdotis

In hoc pascháli gáudio, fratres caríssimi,

Deum instántius exorémus,

ut, qui preces supplicationésque dilécti Fílii sui

propítius exaudívit,

humilitátem quoque nostram dignétur aspícere.

 

Intentiones

1. Pro pastóribus animárum nostrárum,

ut gregem ipsis a Pastóre bono commíssum

régere váleant providénter,

Dóminum deprecémur.

2. Pro univérso mundo,

ut pace a Christo donáta veráciter perfruátur,

Dóminum deprecémur.

3. Pro frátribus nostris afflíctis,

ut eórum tristítia vertátur in gáudium,

quod nemo ab eis tóllere possit,

Dóminum deprecémur.

4. Pro congregatióne nostra,

ut testimónium Resurrectiónis Christi

cum fidúcia magna perhíbeat,

Dóminum deprecémur.

 

Oratio sacerdotis

Deus, qui præséntium hóminum vitam agnóscis

diversárum necessitátum passiónibus subiacére,

exáudi desidéria supplicántium,

súscipe vota credéntium.

Per Christum.

R. Amen.

 

9. TEMPORE “ PER ANNUM ”, I

 

Admonitio sacerdotis

In unum congregáti, fratres caríssimi,

ad Dei nostri benefícia recolénda,

rogémus eum, ut ipse nobis vota subíciat,

quæ digne possit audíre.

 

Intentiones

1. Pro Pontífice nostro N., et Antístite nostro N.,

et omni clero cum pópulo ipsórum gubernáculis commendáto,

Dóminum deprecémur.

2. Pro moderatóribus rerum publicárum

eorúmque minístris

bonum commúne curántibus,

Dóminum deprecémur.

3. Pro navigántibus, iter agéntibus,

et captívis vel in carcéribus deténtis,

Dóminum deprecémur.

4. Pro nobis ómnibus

fide, devotióne et Dei dilectióne

ac timóre in hac aula sacratíssima congregátis

Dóminum deprecémur.

 

Oratio sacerdotis

Fiant, Dómine, tuo grata conspéctui

vota supplicántis Ecclésiæ,

ut tua nobis misericórdia conferátur

quod nostrórum non habet fidúcia meritórum.

Per Christum.

R. Amen.

 

10. TEMPORE “ PER ANNUM ”, II

 

Admonitio sacerdotis

Omnes huc convénimus, fratres caríssimi,

ad Redemptiónis nostræ recolénda mystéria;

rogémus ergo Deum omnipoténtem,

ut mundus univérsus his totíus benedictiónis

et vitæ fóntibus irrigétur.

 

Intentiones

1. Pro ómnibus qui seípsos Deo vovérunt,

ut, illo adiuvánte,

propósitum suum in fidelitáte custódiant,

Dóminum exorémus.

2. Pro pace géntium,

ut, omni perturbatióne remóta,

líberis ipsi méntibus pópuli servíre mereántur,

Dóminum exorémus.

3. Pro sénibus, qui solitúdine vel infirmitáte labórant,

ut fratérna nostra caritáte firméntur,

Dóminum exorémus.

4. Pro nobis hic congregátis,

ut sic sciámus bonis uti præséntibus,

quibus nos Deus fovére non désinit,

ut iam possímus inhærére perpétuis,

Dóminum exorémus.

 

Oratio sacerdotis

Adsit, Dómine, quǽsumus,

propitiátio tua pópulo supplicánti,

ut, quod te inspiránte fidéliter éxpetit,

tua céleri largitáte percípiat.

Per Christum.

R. Amen.

Tempore “ per annum ” adhiberi possunt etiam formularia generalia, supra proposita, nn. 1-2.

 

11. IN MISSIS DEFUNCTORUM

 

Admonitio sacerdotis

Deum Patrem omnipoténtem,

qui Christum Fílium suum suscitávit a mórtuis,

pro salúte vivórum atque mortuórum fidéliter invocémus.

 

Intentiones

1. Ut pópulum christiánum in fide et unitáte stabíliat,

Dóminum deprecémur.

2. Ut ab omni bellórum nequítia orbem éruat univérsum,

Dóminum deprecémur.

3. Ut frátribus qui carent ópere, victu vel tecto,

se patrem dignétur osténdere,

Dóminum deprecémur.

4a. Ut huic defúncto N.,

qui olim per Baptísmum ætérnæ vitæ semen accépit,

perpétuam velit societátem donáre sanctórum,

Dóminum deprecémur.

4b. Ut eum, qui manducávit Corpus Christi,

panem vitæ ætérnæ,

resúscitet in novíssimo die,

Dóminum deprecémur.

(Vel pro presbytero):

Ut eum, qui in Ecclésia sacerdótii munus exércuit,

fáciat cæléstis partícipem liturgíæ,

Dóminum deprecémur.

4c. Ut animábus fratrum, propinquórum

et benefactórum nostrórum

mercédem labóris attríbuat,

Dóminum deprecémur.

4d. Ut omnes, qui dormiérunt in spe resurrectiónis,

in lúmine sui vultus accípiat,

Dóminum deprecémur.

4e. Ut fratres nostros, qui in afflictióne versántur,

ádiuvet et propítius consolétur,

Dóminum deprecémur.

4f. Ut omnes, qui huc in fide et devotióne convenérunt,

in gloriósum suum regnum congregáre dignétur,

Dóminum deprecémur.

 

Oratio sacerdotis

Animábus, quǽsumus, Dómine, famulórum tuórum

orátio profíciat supplicántium,

ut eas et a peccátis ómnibus éxuas,

et tuæ redemptiónis fácias esse partícipes.

Per Christum.

R. Amen.