Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
8190282

Odwiedza nas 48 gości oraz 0 użytkowników.

APPENDIX IV: ORDO BENEDICTIONIS CALICIS ET PATENÆ INTRA MISSAM ADHIBENDUS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

APPENDIX IV

ORDO BENEDICTIONIS CALICIS ET PATENÆ

INTRA MISSAM ADHIBENDUS

 

1. Calix et patena quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur, cum unice et stabiliter ad Eucharistiam celebrandam destinentur, fiunt “ vasa sacra ”.

2. Voluntas autem hæc vasa unice ad Eucharistiam celebrandam destinandi manifestatur coram fidelium communitate, peculiari benedictione laudabiliter intra Missam impertienda.

3. Quilibet sacerdos calicem et patenam benedicere potest, dummodo secundum normas, quæ supra in Institutione generali Missalis Romani, nn. 327-332, indicantur, confecta sint.

4. Si calix tantum aut patena benedicenda est, textus opportune aptentur.

5. Post lectionem verbi Dei fit homilia, in qua sacerdos cum lectiones biblicas tum sensum benedictionis calicis et patenæ, quæ in celebratione Cenæ dominicæ adhibentur, illustrat.

6. Oratione universali expleta, ministri vel legati communitatis calicem et patenam offerentis, ea super altare collocant. Deinde sacerdos ad altare se confert, dum cantatur hæc antiphona:

Cálicem salutáris accípiam,

et nomen Dómini invocábo

vel alius cantus aptus.

7. Cantu expleto, sacerdos dicit:

Orémus.

Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc sacerdos prosequitur:

In altári tuo, Dómine Deus,

hunc cálicem et hanc paténam

ad novi fœ´ deris sacrifícium celebrándum

cum gáudio depónimus:

Fílii tui Corpus et Sanguis,

quæ in eis offerúntur et sumúntur,

vasa hæc sancta effíciant.

Præsta, quǽsumus, Dómine,

ut, sacrifícia illibáta celebrántes,

tuis in terra reficiámur sacraméntis

tuóque imbuámur Spíritu,

donec in regno cælórum

tuo cum Sanctis fruámur convívio.

Tibi glória et honor in ætérnum.

Omnes respondent:

Benedíctus Deus in sǽcula.

 

8. Postea ministri corporale super altare collocant. Nonnulli fideles afferunt panem, vinum, aquam ad sacrificium dominicum celebrandum.

Sacerdos in patena et calice modo benedictis oblata deponit et offert more consueto. Interea opportune canitur, cum Psalmo 115, hæc antiphona:

Cálicem salutáris accípiam,

et sacrificábo hóstiam laudis (T. P. allelúia).


Psalmus 115

 Crédidi, étiam cum locútus sum: *

“ Ego humiliátus sum nimis ”.

Ego dixi in trepidatióne mea: *

“ Omnis homo mendax ”.

(Repetitur antiphona)

Quid retríbuam Dómino *

pro ómnibus quæ retríbuit mihi?

Cálicem salutáris accípiam, *

et nomen Dómini invocábo.

(Repetitur antiphona)

Vota mea Dómino reddam *

coram omni pópulo eius.

Pretiósa in conspéctu Dómini *

mors sanctórum eius.

(Repetitur antiphona)

O Dómine, ego servus tuus, *

ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.

Dirupísti víncula mea: í

tibi sacrificábo hóstiam laudis, *

et nomen Dómini invocábo.

(Repetitur antiphona)

Vota mea Dómino reddam *

coram omni pópulo eius,

in átriis domus Dómini, *

in médio tui, Ierúsalem.

(Repetitur antiphona)

vel alius cantus aptus.

 

9. Dicta oratione In spíritu humilitátis, sacerdos opportune incensat dona et altare.

10. Attentis celebrationis adiunctis, convenienter fideles Sanguinem Christi accipiunt e calice modo benedicto.