Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
8190249

Odwiedza nas 68 gości oraz 0 użytkowników.

APPENDIX III: RITUS AD DEPUTANDUM MINISTRUM SACRÆ COMMUNIONIS AD ACTUM DISTRIBUENDÆ

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

APPENDIX III

RITUS AD DEPUTANDUM MINISTRUM

SACRÆ COMMUNIONIS AD ACTUM DISTRIBUENDÆ

 

1. Episcopus diœcesanus facultate fruitur permittendi singulis sacerdotibus sacra munera exercentibus ut deputare valeant fidelem idoneum, qui in casibus veræ necessitatis, ad actum, sacram Communionem una cum ipsis distribuat.

2. Fidelem qui, iis in casibus, ad Communionem distribuendam ad actum deputatur, mandatum accipere expedit iuxta ritum qui sequitur.

3. Postquam sacerdos celebrans de more ipse Sacramentum sumpsit, minister extraordinarius ad altare accedit et coram celebrante sistit, qui eum benedicit his verbis:

Benedícat + te Dóminus

ad Corpus Christi frátribus tuis nunc ministrándum.

Et ipse respondet:

Amen.

4. Si minister extraordinarius ipse Ss.mam Eucharistiam suscepturus sit, sacerdos eum communicat ac deinde sacerdos pyxidem vel vas cum hostiis aut calicem ei porrigit, et una cum eodem ad Communionem fidelibus ministrandam accedit.