Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
8190283

Odwiedza nas 49 gości oraz 0 użytkowników.

APPENDIX II: ORDO AD FACIENDAM ET ASPERGENDAM AQUAM BENEDICTAM

Ocena użytkowników: 1 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

APPENDIX II

ORDO AD FACIENDAM

ET ASPERGENDAM AQUAM BENEDICTAM

 

1. Die dominica, præsertim tempore paschali, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquæ benedictæ in memoriam baptismi, etiam in Missis, quæ horis vespertinis sabbati anticipantur, in omnibus ecclesiis et oratoriis.

Si ritus intra Missam peragitur, locum tenet consueti actus pænitentialis initio Missæ.

2. Post salutationem, sacerdos, stans ad sedem, ad populum conversus, habens ante se vas cum aqua benedicenda, populum ad orandum invitat his vel similibus verbis:

Dóminum Deum nostrum, fratres caríssimi, supplíciter

deprecémur, ut hanc creatúram aquæ benedícere dignétur,

super nos aspergéndam in nostri memóriam baptísmi.

Ipse autem nos adiuváre dignétur, ut fidéles Spirítui,

quem accépimus, maneámus.


Et post brevem pausam silentii prosequitur, manibus iunctis:

Omnípotens sempitérne Deus, qui voluísti ut per aquam,

fontem vitæ ac purificatiónis princípium,

étiam ánimæ mundaréntur

æternǽque vitæ munus excíperent,

dignáre, quǽsumus, hanc aquam + benedícere,

qua vólumus hac die tua, Dómine, communíri.

Fontem vivum in nobis tuæ grátiæ renovári

et ab omni malo spíritus et córporis

per ipsam nos deféndi concédas,

ut mundis tibi córdibus propinquáre

tuámque digne salútem valeámus accípere.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

 

Vel:

Dómine Deus omnípotens,

qui es totíus vitæ córporis et ánimæ fons et orígo,

hanc aquam, te quǽsumus, c benedícas,

qua fidénter útimur

ad nostrórum implorándam véniam peccatórum

et advérsus omnes morbos inimicíque insídias

tuæ defensiónem grátiæ consequéndam.

Præsta, Dómine, ut, misericórdia tua interveniénte,

aquæ vivæ semper nobis sáliant in salútem,

ut mundo tibi corde appropinquáre possímus,

et omnia córporis animǽque perícula devitémus.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

 

Vel, tempore paschali:

Dómine Deus omnípotens,

précibus pópuli tui adésto propítius;

et nobis, mirábile nostræ creatiónis opus,

sed et redemptiónis nostræ mirabílius, memorántibus,

hanc aquam + benedícere tu dignáre.

Ipsam enim tu fecísti,

ut et arva fecunditáte donáret,

et levámen corpóribus nostris munditiámque præbéret.

Aquam étiam tuæ minístram misericórdiæ condidísti;

nam per ipsam solvísti tui pópuli servitútem,

illiúsque sitim in desérto sedásti;

per ipsam novum fœdus nuntiavérunt prophétæ,

quod eras cum homínibus initúrus;

per ipsam dénique, quam Christus in Iordáne sacrávit,

corrúptam natúræ nostræ substántiam

in regeneratiónis lavácro renovásti.

Sit ígitur hæc aqua nobis suscépti baptísmatis memória,

et cum frátribus nostris, qui sunt in Páschate baptizáti,

gáudia nos tríbuas sociáre.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.


3. Ubi locorum condicio aut populi consuetudo suadet ut salis commixtio in benedictione aquæ servetur, sacerdos sal ad libitum benedicit, dicens:

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus,

ut hanc creatúram salis

benedícere + tua pietáte dignéris,

qui per Eliséum prophétam in aquam mitti eam iussísti,

ut sanarétur sterílitas aquæ.

Præsta, Dómine, quǽsumus,

ut, ubicúmque hæc salis et aquæ commíxtio

fúerit aspérsa,

omni impugnatióne inimíci depúlsa,

præséntia Sancti tui Spíritus nos iúgiter custódiat.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Deinde sal immittit in aquam, nihil dicens.


4. Postea, accepto aspersorio, sacerdos aspergit se et ministros, deinde clerum et populum, pro opportunitate transeundo per ecclesiam.

Interim peragitur unus e cantibus qui sequuntur, vel alius cantus aptus.

 

Extra tempus paschale

Ant. 1 Ps 50, 9

Aspérges me, Dómine, hyssópo et mundábor:

lavábis me, et super nivem dealbábor.

 

Ant. 2 Ez 36, 25-26

Effúndam super vos aquam mundam,

et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris,

et dabo vobis cor novum, dicit Dóminus.

 

Hymnus cf. 1 Petr 1, 3-5

Benedíctus Deus

et Pater Dómini nostri Iesu Christi,

qui secúndum misericórdiam suam magnam

regenerávit nos in spem vivam,

per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis,

in hereditátem incorruptíbilem,

in cælis conservátam nobis

in salútem témpore novíssimo revelándam!


Tempore paschali

 Ant. 1 cf. Ez 47, 1-2.9

Vidi aquam egrediéntem de templo,

a látere dextro, allelúia;

et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt,

et dicent: allelúia, allelúia.

 

Ant. 2 cf. Soph 3, 8; Ez 36, 25

In die resurrectiónis meæ, dicit Dóminus, allelúia,

congregábo gentes et collígam regna,

et effúndam super vos aquam mundam, allelúia.


Ant. 3 cf. Dan 3, 77.79

Fontes et ómnia, quæ movéntur in aquis,

hymnum dícite Deo, allelúia.


Ant. 4 1 Petr 2, 9

Vos genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta,

virtútes annuntiáte eius,

qui de ténebris vos vocávit

in admirábile lumen suum, allelúia.

 

Ant. 5

E látere tuo, Christe, fons aquæ prorúmpit,

quo abluúntur mundi sordes et vita renovátur, allelúia.

 

5. Ad sedem reversus, et cantu expleto, sacerdos, stans versus adpopulum, manibus iunctis, dicit:

Deus omnípotens, nos a peccátis puríficet,

et per huius Eucharístiæ celebratiónem dignos nos reddat,

qui mensæ regni sui partícipes efficiámur.

R. Amen.

 

6. Deinde, quando præscribitur, cantatur vel dicitur hymnus Glória in excélsis Deo.