Die 28 iunii
S. Irenæi, episcopi et martyris
Memoria
Ant. ad introitum Mal 2, 6
Lex veritátis fuit in ore eius
et iníquitas non est invénta in lábiis eius;
in pace et in æquitáte ambulávit mecum,
et multos avértit ab iniquitáte.
Collecta
Deus, qui beáto Irenǽo epíscopo tribuísti,
ut veritátem doctrínæ
pacémque Ecclésiæ felíciter confirmáret,
concéde, quǽsumus, eius intercessióne,
ut nos, fide et caritáte renováti,
ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti.
Per Dóminum.
Super oblata
Glóriam tibi, Dómine, cónferat sacrifícium,
quod in natáli beáti Irenǽi tibi lætánter offérimus,
et prǽbeat nobis dilígere veritátem,
ut et inviolátam Ecclésiæ fidem teneámus,
et stábilem unitátem.
Per Christum.
Ant. ad communionem Io 15, 4-5
Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus.
Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.
Post communionem
Per hæc sacra mystéria, quǽsumus, Dómine,
da nobis fídei miserátus augméntum,
ut, quæ beátum Irenǽum epíscopum
usque ad mortem reténta gloríficat,
nos étiam iustíficet veráciter hanc sequéntes.
Per Christum.