Die 3 iunii
Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum
Memoria
Martyres in Uganda
Ant. ad introitum Cf. Sap 3, 6-7.9
Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus,
et quasi holocáusti hóstiam accépit illos;
et in témpore erit respéctus illórum:
quóniam donum et pax erit eléctis Dei (T.P. allelúia).
Collecta
Deus, qui sánguinem mártyrum
semen christianórum esse fecísti,
concéde propítius, ut tuæ ager Ecclésiæ,
beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus,
in amplam tibi messem iúgiter fecundétur.
Per Dóminum.
Super oblata
Hóstias tibi, Dómine, offérimus,
supplíciter exorántes,
ut, sicut beátis martýribus
magis mori quam peccáre tribuísti,
ita nos fácias, tibi soli déditos, altári tuo ministráre.
Per Christum.
Ant. ad communionem Ps 115, 15
Pretiósa in conspéctu Dómini;
mors sanctórum eius (T.P. allelúia).
Post communionem
Súmpsimus, Dómine, divína sacraménta,
sanctórum mártyrum tuórum victóriam recoléntes:
quǽsumus, ut,
quæ ipsis ad perferénda supplícia contulérunt,
ea nobis inter advérsa
prǽbeant fídei caritatísque constántiam.
Per Christum.