Die 31 maii
IN VISITATIONE
BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Festum
Ant. ad introitum Cf. Ps 65, 16
Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum,
quanta fecit Dóminus ánimæ meæ (T.P. allelúia).
Dicitur Glória in excélsis.
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem,
ad visitándam Elísabeth inspirásti,
præsta, quǽsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes,
cum ipsa te semper magnificáre possímus.
Per Dóminum.
Super oblata
Maiestáti tuæ, Dómine,
hoc nostrum gratum sit sacrifícium salutáre,
sicut beatíssimæ Unigéniti tui Matris
habuísti acceptábilem caritátem. Per Christum.
Præfatio II de beata Maria Virgine, p. 548.
Ant. ad communionem Lc 1, 48-49
Beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius (T.P. allelúia).
Post communionem
Magníficet te, Deus, Ecclésia tua
qui tuis fecísti magna fidélibus,
et, quem laténtem beátus Ioánnes
cum exsultatióne præsénsit,
eúndem semper vivéntem
cum lætítia in hoc percípiat sacraménto.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 612-613.