Die 29 aprilis
S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris
Memoria
Ant. ad introitum
Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum,
quæ óbviam Christo cum lámpade accénsa éxiit, allelúia.
Collecta
Deus, qui beátam Catharínam
in contemplatióne domínicæ passiónis
et in Ecclésiæ tuæ servítio
divíno amóre flagráre fecísti,
ipsíus intercessióne concéde,
ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus,
in eius glóriæ revelatióne semper exsúltet. Qui tecum.
Super oblata
Súscipe, Dómine,
quam in beátæ Catharínæ commemoratióne
offérimus hóstiam salutárem,
ut, illíus mónitis erudíti,
tibi vero Deo fervéntius grátias ágere valeámus.
Per Christum.
Ant. ad communionem Cf. 1 Io 1, 7
Si in luce ambulámus, sicut Deus est in luce,
societátem habémus ad ínvicem,
et sanguis Iesu Christi, Fílii eius,
emúndat nos ab omni peccáto, allelúia.
Post communionem
Æternitátem nobis, Dómine, cónferat,
qua pasti sumus, mensa cæléstis,
quæ beátæ Catharínæ vitam étiam áluit temporálem.
Per Christum.