Die 3 ianuarii
Sanctissimi Nominis Iesu
Ant. ad introitum Phil 2, 10-11
In nómine Iesu omne genu flectátur,
cæléstium, terréstrium et infernórum;
et omnis língua confiteátur
quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.
Collecta
Deus, qui salútem humáni géneris
in Verbi tui incarnatióne fundásti,
da pópulis tuis misericórdiam quam depóscunt,
ut sciant omnes non esse, quam Unigéniti tui,
nomen áliud invócandum.
Qui tecum.
Super oblata
Largitátis tuæ múnera deferéntes, quǽsumus, Dómine,
ut sicut Christo usque ad mortem obœdiénti
salutíferum nomen dedísti,
ita nobis eius virtúte muníri concéde.
Per Christum.
Ant. ad communionem Ps 8, 2
Dómine, Dóminus noster,
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Post communionem
Hóstia sumpta, Dómine, quam Christi nomen honorántes
tuæ obtúlimus maiestáti,
grátiam tuam, quǽsumus, nobis infúndat ubérrime,
ut et nostra in cælis esse scripta nómina gaudeámus.
Per Christum.