Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1898
Odsłon artykułów:
8189194

Odwiedza nas 128 gości oraz 0 użytkowników.

PROPRIUM DE SANCTIS

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

PROPRIUM DE SANCTIS

1. Gradus celebrationum, nempe sollemnitas, festum aut memoria singulis diebus indicatur. Quando nulla adest indicatio, agitur de memoria ad libitum.

2. Pro singulis sollemnitatibus et festis integra Missa propria ponitur, quæ proinde dicitur prouti iacet.

3. Ad memorias quod attinet, hæc serventur:

a) Textus proprii, qui nonnullis diebus apponuntur, semper adhibeantur.

b) Quoties remittitur ad aliquod Commune definitum, textus aptiores seligantur, iuxta principia, quæ initio Communium exponuntur. Pagina, quæ singulis vicibus indicatur, innuit tantum textum

magis congruum.

c) Si vero ad plura Communia remittitur, unum vel aliud adhiberi potest, attenta utilitate pastorali, et facta semper facultate textus e pluribus Missis eiusdem Communis inter se commutandi.

Ex. gr., si quis Sanctus simul est martyr et episcopus, adhiberi poterit aut Commune martyrum aut Commune pastorum (pro episcopis).

d) Insuper, præter Communia, quæ peculiarem notam sanctitatis illustrant (ex. gr. martyrum, virginum, pastorum, etc.) semper adhiberi possunt etiam Communia Sanctorum et Sanctarum, quæ

de sanctitate in genere agunt.

Ex. gr. pro Sancta virgine et martyre, præter Commune martyrum aut Commune virginum, adhiberi possunt etiam textus e Communi Sanctorum et Sanctarum.

e) Orationes super oblata et post communionem, nisi sint propriæ, sumuntur aut e Communi aut e currenti tempore liturgico.

4. Missæ quæ in hoc Proprio habentur, exceptis tamen Missis de mysteriis vitæ Domini et B. Mariæ Virginis necnon Missis de quibusdam Sanctis, pro quibus peculiaris prævidetur Missa votiva, dicuntur etiam ut votivæ. In orationibus, hoc in casu, omittuntur verba quæ innuant diem natalem, vel sollemnitatem vel festum, et eis substituitur verbum memória vel commemorátio. Item, sicubi occurrat antiphona ad introitum Gaudeámus, huic substituitur alia antiphona e respectivo Communi.